Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
io jus quilibet. — Accedit ad haec, quod virtus ab qualitatibus internis singularum actionum , ab intentione agentis, a moventibus causis, maxime sit aestimanda; cum notio juris restricta sit ad id, quod in actionibus externum atque adparens est Nam in jure non illud quaeritur, qua intentione quis observet legem, sed solum, an observet? et propterea non inepte distingui solet justitia actionis (legalitás) ab justitia animi, s. intentionis. Ea Philosophiae pars, quae ideam virtutis explicat, Ethica str. sensu dicitur; quae proinde ab Jurisprudentia, cujus objectum est idea juris, necessario differt. Discrimen est non tantum in genere actionum, in objecto s. materia, sed etiam in qualitate, sanctioneque officiorum, in forma normarum. d. In Ethica distinguuntur perfecta et imperfecta officia, eo sensu: quod horum observationem ratio tantum commendet; illorum districtim etiam imponat. Quae autem perfecta sunt erga alios homines officia, eadem juris officia fiunt, quatenus externam sanctionem adjungi naturae humanae perfectio patitur vel exposcit. Certum etiam est, ea, quae juris officia sunt, esse simul officia conscientiae. Unde se- quitur, inter ideas virtutis jurisque non esse repugnantiam; sed solum diversas quaestiones circa idem objectum in Jurisprudentia Ethicaque pertractari. e. Valet hoc etiam de religione, quatenus ea# dem normas agendi continet, scilicet officia hominis ad voluntatem et cultum divini Numinis referendo. f. Honestas in observatione officiorum consistit, quae quis erga se habet ei alios; hoc ipso vero facile a conceptu juris discriminatur. g. In exercitio juris sui ita moderando, ut ne imperfecta erga alios officia laedantur, ut conditionis