Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
46 li nova, quantumvis multa dixerint nove; ut est in Commonitorio Vincentii Lirinen- sis , quod Regiomontanis Academicis civibus salubriter posset commendari, ut videant planeque perspiciant, in Ecclesia Dei semper eandem perseverasse Fidem , at per vices immutata nonnihil fuisse formularia proiitendee unius ejusdemque Fidei. Examen attamen singulorum Professionis Tridentinse apicum suscipere, non existimavi esse necessarium; ac praesenti Programmatis Regiomontani Instituto conveniens. Agitur enim isthic de eo, quid statuat Ecclesia Romano Catholica de ab- juratione haereseon? Adornarunt alii Examen Concilii Tridentini, et refutati sunt. Ad eos ego relego Programmatis Regiomontani editorem , auditores , lectores , qui dogmata, inConcilio Tridentino explicata, et in Professionem Fidei recepta , ad longe seriora tempora pertinere, hoc sensu fortasse putant, quasi ea non fuerint ex uno eodemque divinae Revelationis fonte hausta , et ab una , sancta , catholica, et apostolica Ecclesia semper et ubique custodita , credita, ad nos usque perlata. ,, que ejusdem Ecclesiae observationes, et constitu- ,,‘tiones firmissime admitto, et amplector. Item sa§. 16. s et ecclesiasticas traditiones, reliquas„ eram