Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

'47 „ cram Scripturam juxta eum sensum, quem tenuit „ et tenet sancta mater Ecclesia, cujus est judicare „ de vero sensu et interpretatione Sacrarum Seri- „ pturarum , admitto , nec eam unquam nisi juxta unanimem consensum Patrum accipiam, et inter- „ pretabor. Profiteor quoque, septem esse vera ,, (vere) et proprie Sacramenta novae legis, a Jesu „ Christo, Domino nostro, instituta, atque ad sa- „ lutem humani generis, licet non omnia singulis, „ necessaria, scilicet: Baptismum, Confirmationem, „ Eucharistiam, Poenitentiam, Extremam unctio- „ nem, Ordinem, et Matrimonium; iliaque gratiam „ conferre, et ex his Baptismum, Confirmationem, „ et Ordinem sine sacrilegio reiterari non posse. „ Receptos quoque et approbatos Ecclesiae catholicae ., ritus in supradictorum omnium Sacramentorum „ solemn i administratione recipio, et admitto. O- „ mnia et singula , quae de peccato originali, et de ,, justificatione in sacrosancta Tridentina Synodo ., definita, et declarata fuerunt, amplector et reci- „ pio. Profiteor pariter, in Missa offerri Deo ve- „ rum, proprium, et propitiatorium Sacrificium ., pro vivis et defunctis, atque in sanctissimo Eu- „ charistiae Sacramento esse vere, realiter,'et sub- „ stantialiter Corpus et Sanguinem, una cum Anima, „ et Divinitate Domini nostri Jesu Christi, fierique „ conversionem totius substantiae panis in Corpus , et totius substantiae vini in Sanguinem, quam „ conversionemCatholica Ecclesia Transsubstantiatio- „ nem appellat. Fateor etiam, sub altera tantum „ specie totum, atque integrum Christum, verum- „ que Sacramentum sumi. Constanter teneo, Pur- „ gatorium esse, animasque ibi detentas, fidelium „ suffragiis juvari. Similiter et Sanctos, una cum „ Christo regnantes, venerandos, atque invocando» „ esse,

Next

/
Oldalképek
Tartalom