Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

45 rorem Phot ii, et Michaelis Cerularii, qui Spiritum sanctum a solo Patre, non item a Filio procedere , praefracte contendebant. Idem accidit novissime in sancta Synodo Tridentina, per adjectionem earum verita­tum , quas Lutherus , Zwinglius, Calvinus, aliique in dubium , controversiamque vo­caverunt. Veritates has Ecclesia non in­venit sub Sessionibus Concilii Tridentini; semper ese in Ecclesia Christi credebantur. Nihil aliud fecit Synodus Tridentina], quam quod ea , quse de Verbo Dei scripto et tra­dito ; de peccato originali ; de justificatio­ne ; de Sacramentis , de Sacrificio Missae; de Indulgentiis, de Purgatorio , de Cultu et Invocatione Sanctorum; semper et ubi­que credebantur in Ecclesia Christi, con­tra novorum dogmatum authores , contra veteris fidei deformatores , contra authori- tatis et potestatis ecclesiasticae hostes,opi­tulante Spiritus sancti gratia in apricum produxerit, declaraverit, explicite profi­tenda disposuerit, quae antea credebantur implicite. Idem prorsus evenit Patribus Tridentinis, quod olim Nicaenis , ac postea Constantinopolitanis. Illi vocabulum oßota-ioq Consubstantialis, non poterant non ex­plicite adhibere ; isti vocabulum Transsub- stantiatio 3 quantumvis male latinum,non poterant praetermittere. Non dixerunt il-

Next

/
Oldalképek
Tartalom