Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
44 j, Et unam »anctam Catholicam, et ApostoIicamEc- ., clesiam. Confiteor unum Baptisma in remissio- „ nem peccatorum; et expecto resurrectionem mor- ,, tuorum,'et vitam venturi saeculi. Arnen. 11) 11) Hactenus fere omnia ex versioné latina symboli Con- stantinopolitani desumta sunt. Reliqua , quae sequuntur , ad longe seriora tempora pertinent. Ad §. l5. Hactenus omnia „ praeter voculam: Filio- que 9 desumta sunt e Symbolo, quod Nicaeno Constantinopolitanum audit. Patres enim in Concilio Constantinopoli ann. 581, congregati non putaverunt sufficere tenores Symboli, seu Apostolorum nomen prae- seferentis, seu Nicaeni, adversus Arium ann. 325. celebrati. Signatius explicanda esse videbatur veritas catholica contra Pho- tinum , Apollinarem , Manichaeos , ac praecipue contra Macedonium. Adeoque nonnullae propositiones ad Symboli Nicaeni textum intersertae fuerunt eadem authori- tate eademque Spiritus Sancti, Ecclesiam Christi ad omnem veritatem informantis , adjutrice gratia, qua idem factum fuit in prima Synodo generali. Non accessit per nane novam vocum adjectionem quidquam veteri a Christo revelatae, et ab Apostolis traditae, fidei; sed vetus illa fides explicatius pandebatur. Idem accidit per adjectionem vocis: Filio que, adversus erro-