Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
12 t) et ad haeresin maledictam evangelicam redituros. — Huc, huc, adeste Critici! adhibete lapidem lydium illius latinitatis, quam celeber Fridericus Nicolai in suo Hodoeporico jesuiticam agnominare consueverat; examinate rigide excerptas illas enunciationes; et judicate: num talia insulsa , distorta, impropria tyronibus grammaticae, logicae, ac theologiae absona possint cum ratione adtribui Jesuitis ? Nunquam Jesuitae tali stilo scripserunt quidquam. — Si denique materiam , ac doctrinam horum articulorum contemplemur, quantum ab his plerisque articulis abhorret Jesuita- rum Theologia ! o&ov upavog s^uto y&(vu. Consulantur classici ejus aetatis (iS83) Theologorum , atque in primis ipsorum Jesuita- rum libri: Cardinalium Bellarmini, Toleti, Pázmani; de Valentia , Petri Canisii , Jacobi Gretseri, Martini Becani , Cornelii a Lapide, Georgii Káldi, aliorumque; repe- rientur in eis (ultro fatemur) praetar illas, quae in ConcilioTridentino definitae, atque in professionem fidei assumtae jam sunt , alias quoque sententias , praerogativis Deiparae , dignitatique Pontificis plus, quam quod articuli dogmatici exprimunt , tribuentes ; reperientur ex. gr. theses de imma-