Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

127 maculata B. Mariae V. Conceptione; deque, cultu hyperduliae illi a yelut regnantium cum Christo Sanctorum (2. Tim. 2,10) emi- nentissimae, atque in ccelum cum corpore assum tae deferendo; theses de Romani Pon- tificis s e Cathedra Petri loquentis in con­troversiis Fidei n,c morum dirimendis infal- libilitate, ac supra Concilium eminentia; et his similia: at vero, Papam ab omni­bus honore divino honorari debere; — quidquid is novi instituerit, quidquid etiam demandaverit a esse verum, divinum , et salvificum; ideoque majoris aestimari debe­re Dei vivi praeceptis; — Papam habere potestatem, Scripturam (sa­cram) immutandi pro voluntate, augendi, et minuendi sua, etc. nuspiam certe repe- rient seu in polemicis , sive in catecheticis, seu in homileticis , sive in dogmaticis, seu in exegeticis, sive in asceticis Jesuitarum operibus. Pari ratione, quod cultum B. Mariae Virginis concernit, etsi in Regno hoc, pro­pter vetustissimam, constantemque Deipa­rae venerationem Mariani Regni epitheton promerito , pia quondam exstiterit aemula­tio inter Jesuitas, Dominicanos, Servitas, Franciscanos , Carmelitas , Piaristas , Pau­linos # aliosque de Clero et Populo, quis- nam eorum coleret Mariam ardentioribus oßi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom