Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

120 ,, perint 9 non sine gravi animorum stupo«* „ re hoc opus admirari cogantur.cc Quid ex his omnibus deducimus? Dicam paucis: Programma Regiomontanum suamet authoritate, absque ulla ambiguitate impu­tat illos 22. articulos toti Ecclesiae Hunga- ricae; dum ait: pag. 12. Confessio Catho­lica, in Hungária Ev angelicis publice praescripta: et pag. 19. Formula, quam exhibemus s a Jesuitis quidem in Hun­gária consarcinata 3 sed hactenus a Pa­pa nondum improbata est. Asserenti onus probationis incumbit. Probet idoneis testibus ac documentis: Confessionem illam in Hungária publice praescriptam 9 atque a Jesuitis consarcina- tam fuisse; quodsi id non potest common­strare , tenetur assertum illud publice re­tractare. Nos vero , quibus prae Regiomontanis notior est Confessionis Fidei Catholicae in Hungária praescriptae tum praesens, tum praeteritis temporibus ratio; fidenter asse­veramus haec , quae sequuntur. Nro. 1. In Hungária inde ab aevo Sy­nodi Tridenti nae n ulla alia fuit, et est praescripta Fidei Catholicae publice profi­tendae forma , praeter eam., quam Pius PP, IV. ad mentem ejusdem sanctae Synodi an^ *56^. promulgavit. Non est in c\ijuscun-. qye

Next

/
Oldalképek
Tartalom