Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
121 que Praelati, praeterquam in summi Pontificis, potestate, ut ad mentem universalis Ecclesiae formulam profitendae Fidei publice praescribat. Talem auctoritatem nunquam sibi sumserunt Antistites Hungáriáé, seu seorsim singuli , sive in Synodis congregati. Legantur acta Conciliorum a Ca- rolo Peterffy edita; docent ea, in quibusvis Hungáriáé Synodis, post Tridentinam coactis , usuvenisse formulam duntaxat, a Pio IV. praescriptam : „ Nec licebit ( ait Synodus Provincialis anni i638.) alia for- ,, mula in ulla Ecclesia amplius uti. Tdque tam religiose servatum est, ut in Conventu Episcoporum, die 25. Octobr. 1682. T írna viae celebrato, cum eos vel maxime invitaret occasio ad aliquid addendum formulae Tridentinae; niliil tamen additum fuerit; sed, post nonnulla contra 4- pr<M positiones Cleri Gallicani sancita Conclusa, plene secundum Pii PP. IV. formulam Fidei , quam occasione NakionaJis Synodi profiteri consueverunt Hungáriáé Antistites, tunc etiam elicita ab iisdem fuit, ut est apud Pétcrffy P. 2. p. 44°* Certe, si aliquando in Hungária tales irrepsissent articuli de Potestate et Infallibilitate Papae in Confessionem Fidei, quales habentur in Programmate Rcgiomontano; id factam fuisset occasione Concentus istius Tirn^ vienL