Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225

contradictionibus, innovationibus, variatae et fluctuantis; red- dií’.'m e gaiiico latiné, et editum Viennae Austr. 1754, in 8. —. incassum Lutherus mutationes excusat, exemplis Sauli et An.aust.ini y Sauli enim mutationes erant ex revelatione; Augu­stus, sensui Ecclesiae conformes; hocque ipso, sine dubio in melius ; nurn Lutheri quoque, sine dubio ? — Atque ipsa hae«. excusatio, (Lib. cont. Reg. Angi, p. m. 54().) refellit stultitiam eorum, qui, factas unquam aliquas, inficiantur; cur enim ex­cusat? — et nonne, Oecolampadius, in faciem ei factas expro­brat? si, inquit, ad vestras dissensiones respiciendum est, certe septuaginta mutationes invenientur. (Resj). ad Luth. in praef.) — Et Zvinglius ? Lutherum nunc hoc, nunc illud, de eadem re pronunciare, nec usque sibi constare, narrat, (ad Conf. Luth.) —• Quid porro illud Lutheri: neganda mihi sunt septem Sacra­menta, et tantum tria pro tempore ponenda? (de Capt. Bab. p. rn. 274.) cur pro tempore, si mutaturus non erat, aut non so­lebat mutare? — et, mirum! velut. in continuo ibidem aliud dicit: quamquam nonnisi unum sacramentum habeam. Sed vi­deatur Bossuet. — ** Quam divine haee Melanchtonis confessio sonat: Muto, et immuto quotidie aliqua; mutaturus plura, si per socios liceret. (Lib. 4. ep. Q5.) — Tum alia: mutandos saepe articulos fidei ct ac como dandos occasioni? (Lib. l. ep. 2.) —- Phases hu­jusmodi, pati quidem opiniones humanae et possunt, et de­bent ; sed rmm divinae etiam, immutabiles veritates ? —■ Qui­cumque li.erales illas Capitulationes, pactationes , cessiones, et remissiones tam Lutheranorum invicem, quam horum, cum dissentientibus conreformatoribus , conciliandae consensionis et unionis causa, agitatas, in ipsa prima Reformationis periodo legit, mirabitur merito, prolabi homines Christianos tam ve­lociter ad tantam rerum divinarum nundinationem potuisse! Quid, cedo, capitulationes et cessiones hae, cujuscunque lucri ergo susceptae, erant aliud, quam totidem aut proditiones, di­vinarum doctrinarum, aut confessiones, divinas doctrinas ha\id esse, sed ppiniones duntaxat, obnoxias hominum arbitrio? — Infelix exemplum ! desiturum subinde, eodem consensionis et harmoniae titulo, in totalem positivae Religionis depopulationem. *** Melanchtou, in diversis epistolis (L. 2. et 4.) plorat: Miserias divisae reformationis. — Calvinus, in epist. ad Melanch- tonem scribit: interessé, ut ad futura saecula nulla divisionum , quae erant, suspicio perveniat; plus enim, quam dici potest, ri­diculum est, nos, dum toti mundo adversamur, tam parum in­ter nos ab initio reformationis convenire. — Et Bullingerus, in lib. fundamentum firmum , part. 1- cap. J. ipsi evangclici, in- qoit,'inter se acriter pugnant et pugnant: Hinc audiuntur inter vos vfelicia partium nomina Lutheranorum. — Commovet vehr-

Next

/
Oldalképek
Tartalom