Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225
vien.s et implacabilis dissensio non paucos adeo, ut animum vclui despondentes dicant: se post hac nihil amplius, nisi quod ipsis libeat, credituros; quin imo fidem abjicientes clamant: quid, oro, fidxi, in tot factiones distractae, tribuas ? — Quid ? nihil omnino; quia, perdita certitudine, periit! — Denique, Tigurini Theologi, in praef. apologetica ad ecclesias reformatas , de Lutheranis inquiunt, de gravissimis evangelii partibus : tanto disputationis furore contendi, ut non paucae veterum haereses, quae ohm damnatas; et exstinctae fuerunt, quasi ab inferis revocatae , caput rursus attollant. — Omnia haec operatur infelix ille spi' ritus! §. 24. Pernicioso summae Religionis > nisi limitetur. Dissensiones istas, atque ab his natam dissipationem fidei unitatis, doctrinarumque religionis inceriiludinem, fructum Protestantici illius spiritus esse; aboleri attamen eundem, reformatione salva, haud posse, luculentius est, quam ut negari a quoquam possit. — Vidit haec, libertatis a se introductae, mala Lutherus; ideo, ex iis, quae jam eveniebant, velut e tenuibus initiis, multo graviora, nisi extremus judicii dies cursum intercipiat, secutura, connaturaliter vaticinabatur, * — Atque ex his ipsis, ut alia sensus illius argumenta praeteream, secuturorum multo graviorum malorum ominibus , manifestum est, necessarium eidem visum esse, figi, conservanda©, ab interitu Religionis causa, rationabilem aliquem ei Libertati limitem , oportere. — Et cui, non incurio prorsus divinae Religionis, id non videatur necessarium? — num enim, spectata hominum indolis, capacitatis, praejudiciorum, affectuum, et inclinationum, varietate, dubitari prudenter , de universae Religionis discrimine, illimitata ea libertate manente, possit ? minime profecto. Quare ipsi illi in protestantium medio hodie, qui, triumphantium ritu , in eo spiritu novi generis Catholicilalem aedificant, doctores, illimitalam in religionis materia libertatem, ceu universae Religionis 'perniciem, detestantur, vocantque effroenem licentiam, probantque eam unice , quae rationabiliter limitata est. (3b jvi\ Jerusalem, in fort^efe^ten