Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225
iS argumentum esset; neutra vero pars vicia videri ab altera vellet. — Quod ido) partis Augustinianae disputator, t rater Mar tinus, praefervidae indolis, atque ipso, ut fatebatur ipse, satana superbior esset, distingui velut propria tessera volens per adamantinum illud : cedo nulli. —■, Fac in hoc rerum situ, antesignanum , hominemque hujusmodi praecipitari in errorem; id quod tanto est proclivius, quo superbior, fervidiorque errans; — pone, adversarios illius , triumphantium in modum, objectare insolentius subinde erranti errorem; quid, quaeso, pronius-, quam ut talis ille errans, se errasse perfracte neget, ma- litque quovismodo errorem tueri, quam confiteri? — Urge ad haec in uno errantem consequentiis, alias, simul connexas doctrinas, evertentibus; — mallet is, jam ob- firmatus in primo errore , erroris accusare omnes quoque alias connexas doctrinas, quam victus in primo errore videri. — Atque haec ipsa revera acti certaminis historia fuit. ** * Haec certaminis hujus originalis imago, Erasmutn ipsum, — quam sagacem virum! — satis diu fallebat; Abusuum, qui erafit, multitudinem aversatus, adplaudere certamini videbatur tunc quoque, cum gerebatur immitius. — At visis deinde in ipsam quoque Religionem impetibus , haud dissimulavit re- sensum ; licet oppido, et ultra, quam exspectasses, caute, praefervidam Aiigufliniani certatoris indolem veritus. — Caele- rum tunc quoque, cum verti Religio caepit, agi de corrigendis duntaxat abusibus praetendebatur, uti e pluribus Confessionis Auguflanae locis liquet. ** Juvit permultum errantis partes, d) aevi corruptio; — b) communis invidia in Clerum; — secutusque inde Luthero, Clerum adgredienti, adpiausus ; — c) ostentata Libertas, et Spes lucri; — et, d) praeter alia plura, explorat a Germanorum, in quorum medio res agitata est, indoles, aucupandi atque adhaerescendi, Luthero ipso teste, ad id, quod est novum: praesertim vero, si etiam auribus pruriat* S. 8. Versum in Religionis reformationem. Nunquam aeque gravissimarum religionis doctrinarum cum dogmate indulgentiarum nexus adparuit, atque Jioc in certamine; sed nec unquam periculum eonsuetudi-*