Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225
íy nis , disputatorem fervidum et errantem consequentiis importunius urgendi, magis emicuit; — quidquid enim eo cum dogmate sive connexum erat, sive esse videbatur , id omne a Luthero, presso nexarum doctrinarum consequentiis , rejectum est, velut erroneum; nec, proh dolor! in his substitum ; sed, concitato ad summum usque aestu, alia abrogata, alia mutata, omnia versa susdeque. §. 9. Structam in periculosis Religioni principiis. Ad universae reformationis quasi animam et fundamentum, super quo structa est, pertinent articuli, de Christianae Religionis fonte, ejusdemque interprete. — Fontem unicum esse, nempe Scripturam Sacram, amota traditione ; — interpretem vero Scripturae, unumquemquefidelem , rejecto omni authentico interprete, hocque ipso etiam judice controversiarum , sciscebatur. — Quicunque discrimina capacitatis , praejudiciorum, affectuumque humanorum novit, haud ambiget, pro capitum numero multiplicari his ex principiis sententias oportuisse , fierique impossibilem omnino, uti jam agnoscitur passim, consensionem. —- Quid, liis principiis salvis, fieri universa Religione nccesse fuit? — Et haec tamen unice sunt, quae conservari in Protestantium medio salva oportere, caeleris positivis articulis unius cujus que judicio relictis , magno consensu novae structores Catholicitatis praetendunt. * * Esse unumquemque Christianum sacri Codicis interpretem, habereque jus, Ubertatem , quin obligationem etiam, in Religionis negotio suum duntaxat, nullius vero alterius, ne totius quidem Ecclesiae judicium sequendi , omniaque quorumvis, etiam totius Ecclesiae, judicia examinandi, et suo subjiciendi judicio, docet identidem, inculcatque saepius author Reformationis, adeo non raro incomposite, ut vix componi posse videatur. — Praetermissis , quae proferri in publicum a Protest antibus solent, locis, quaedam ex illis, quae non solent, recitabo : a) Tom. 2. Lat. p. 155. In his, quae sunt fidei, quemlibet Chri- flianum sibi Fepam et Ecclesiam esse, inquit. — Quantus Paparum et. Ecclesiarum cumulus ! — bt Tom. /. Germ, v. nő. 3« ber <£adje ber Dieíígton ifi nícfyt R 2