Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225
S. 4. Fundamentum sensus neoterici. Quis igitur hujus dogmatis sensus neoterico sapien- tum generi placet ? is, quem edisseruit Becherus; (§, 1.*) quo nempe unicae illius verae , atque unice salvificae Religionis, huicque connexae salutis, omnes aut iere omnes, tametsi dissentientes invicem, Christiani coetus, participes fiant. * -— Suggessit hoc, dissentientes quoque in salutis communionem admittendi, consilium, impossibilitas consensionis praesertim, seu exundans in medio Protestan- tium dissensio , destituta remedio. * Hanc participatae salutis gratiam in principio inter oppido paucos, eosdemque tenuibus doctrinarum differentiis distinctos, ac fere ejusdem originis, seu sui tantum generis Christianos coetus, dispensatam fuisse, certum est; — brevi attamen, deficiente certa figendi limitis regula, fieri participationis progressiones usque eo, donec tandem ultra Christianae Religionis fines procederent. Haec incrementa jam in Bechero quoque sunt conspicua, sed et in plerisque aliis, participationem probantibus. §. 5. Jactum in sic dicta Reformatione. Non dissentire necessario, qui non consentiunt, nec proinde eam consensionis impossibilitatem absolutam esse , et suapte, et experientia certum est. Erant, qui aetate Apostolica a concordi Apostolorum doctrina dissentirent, alii in toto, in parte alii; num seu illi, seu hi necessario? haud certe; alioquin enim nec illos, (incredulos) ob dissensum condemnandos, nec istos, (haereticos) velut proprio damnatos judicio , vitandos , Apostoli docuissent. Consentire nempe utrique, quia aptum ac sufficiens ad consentiendum fuit medium praesto, et poterant, et debebant. Quia vero haec 'et de illis condemnandis, si praedicato sibi Evangelio non crederfent, et de his, si a recepto dissentirent in parte, ceu proprio damnatis judicio vitandis, regula, mansura ad saeculi consummatio*- nem usque, scripturis testibus , fuit; sequitur, provisum quoque divinitus esse, ne unquam aptum atque sufficiens ad habendam in Religione consensionem medium deesset,