Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225

uti subinde docebitur ex proposito. — Unde igitur illa, quae praetenditur, impossibilitas consensionis? — a rerum sacrarum metamorphosi, quam adpellant reformationem', in qua, abolito efficace et omnibus apto consensionis me­dio , fundamenta sensus neoterici jacta sunt, S. 6. Compendiariae reformationis historiae necessitas. Tametsi oculato cuique, reique Christianae sincere addicto homini, vel per id illa rerum conversio (§. praec.) suspecta merito esse debeat, quod mirum illud phaeno­menon, consensionis impossibilitatem, atque in hoc fun­datam novae Catholicitatis progeniem , ex fundamentalibus principiis ejusdem fluxisse, et certum sit, et jam doctis­simi quique Protestantes fateantur absque ambagibus; quia attamen conversio haec, seu reformatio, illorum principiorum causa praesertim, e quibus phaenomenon illud excrevit, velut maximum Coeli beneficium proclama­tur in publicum, fine eo, ut novae Catholicitatis, quae impossibilitatis obtentu struitur, moli, et pretium conci­lietur et praesidium; ideo, ad rem, uti fuit, penitius cognoscendam, necessarium videbatur, ex vasta religio­sae hujus revolutionis historia, refricare illa, quae ejus nudant spiritum , quaeve propius agitatam solius salvificae quaestionem adtinent; — refricare, inquam; abolita enim jam inter Protestantes ipsos vera actarum in principio re­rum facies videtur, aut dissimulari consulto , ne , pro­ducta in apricum, novis obsit moliminibus. — Alioquin negari vix potest, vel supina ignoratione, vel dissimula­tione haud laudabili, fieri, ut, dogmatis solius salvificae causa, velut unius nobis inde a saeculis proprii, acerbius perfricemur passim; cum tamen, historia reformationis teste, habeatur exploratum, intactum hoc dogma illic mansisse, nec, seu de abolendo, seu de participando, actum tunc esse, sed de transferendo ad novam, quae ex sub scamno, uti ajebant, protrahebatur, Religionem, si- cuti e dicendi« elucescet. * — Valebit praeterea compen-

Next

/
Oldalképek
Tartalom