Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

qitem Magistrum, sub poena 20 fL a qua seu in toto seu in parte pro ratione circumstantiarum dispensare locali duntaxat Jurisdictioni erit integrum, recipi, pro- moveri, aut alio benificio donari poterit. Articulus XI. Sodalis Peregrinationi semet accingens, hanc per Triennium absque interruptione continuare, et exple­re debebit, si tamen eam ob graves rationes, uti est gravior infirmitas , aut repentina mors parentum, alias- ve idgenus causas interrumpere, et ad paternos La­res redire cogeretur, in tali casu cessante causa, et adjustatis adjustandis , idem Sodalis tenebitur denuo peregrinationem ingredi, et residuum tempus de ple­no explere ; In casu autem, ubi pro dispensatione a Peregrinatione seu in toto sive in parte, gravia sub­versarentur rationum momenta, prout sunt, corporis defectus, aut Parentum senio et morbis confectorum tanta debilitas, ut praesentia filii sui scopo admini­strandae Kei familiaris, et exercendi opificii absolute egeant, aliaque his similia, poterit localis Jurisdictio audita desuper praevie concernente Caelia, casum ta­lem pro decisione dirigenti politico Dicaslerio subster­nere, cui unice facultas concedendae ejusmodi dispen­sationis delata est. Art i c ul us XII, Sodalis Peregrinans mox post adventum suum ad condescensionis Locum (vulgo divertere, ubi autem talis non praeexistit, adminus statim sequente die apud Caehae Magistrum, aut ubi hic non praeexi­stit, Caeliae Seniorem, semet insinuare, Laboremque expetere, et oblatam sibi Conditionem sine tergiversa­tione adire , prius autem juxta 7-um. Articulum authen­ticas Copias Litterarum originis suae Baptismalium, item Elibertationalium e loco Tyrocinii , cum Caetus Attestatum seu ex loco, in quo postremo la­boravit, ad Arcam Caehalem pro conservatione de­ponere, ac in eadem,eousqus donec ibi moratus fuerit, relinquere obligabitur. Si nihilominus non obstante omni conditionis perquisilione Locum non inveniret, tunc Caehae Magister ad ejusdem ultimo oblatum at 1813. 73

Next

/
Oldalképek
Tartalom