Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
testatum gratis adnotare tenebitur, quod nullus Magister fuerit, qui Sodale eguisset. E contra Sodali tali, qui in loco, ubi' laborem invenit, semet loto tempore bene, ac probe gessit, si dein Peregrinationem, Edictione magistro suo juxta Statuta sequentis Articuli debite facta, impetratoque a concernente Jurisdictione indultu, ac proinde nulla suspicione patrati delicti, aut Excessus in eundem recidente, debitisque et omnibus nefors contra ipsum formandis praetensionibus complanatis, continuare, et alibi Laborem quaerere voluerit, non tantum depositae Copiae Baptismalium, ct Elibertationalium litterarum extradandae sed et novae Testimoniales ($lint>fd)Ctft) per Caetum hujus loci super moralitate ejus , juxta suprafatum Formular gratis expediendae erunt, in antiquis vero, quae expeditis novis pro ulteriore instituenda Peregrinatione nullius valoris,verum suapte invigorosae, ac exstinctae sunt, et Sodali solummodo pro Directione et proprio Usu erga illius desiderium restitui possunt , inomisse praenotandum erit, quod novae sub illo Dato expeditae sint. • Articulus XIII. Nemini Sodalium citra sonticam , et sufficientem causam per Jurisdictionem cognoscendam, Magistrum suum intra sex menses deserere fas erit, sed nec Magister Sodalem suum intra hoc tempus aeque sine causa sufficiente dimittere valebit, Sodalis autem penes causam pro sufficienti agnitam Magistrum deserere cupiens 14 diebus citius eidem edicere , ac eotum in Regula ab hoc loco per ^quadrantem anni semet absentare tenebitur, neque prius ibi alterius Magistri Conditionem adire ipsi licitum sit; postremum hoc nihilominus nonnisi de minoribus Locis ©t Civitatibus in- telligendum est, cum in majoribus et a peregrinanti- bus Sodalibus multum frequentatis, Sodali admitti possit, quo semet apud piares Magistros valeat exercere ea tamen Lege: a) ut in casu hoc perinde ac cum plenario discessu, Magistro suo praevie edicere teneatur. b) ut se apud Magistrum , quem deserere intendit, bene gesserit, id ipsumque scriptis aut oralibus Testimoniis legitimare queat. 74 1815.