Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

w déri facere. Errores lamen pecunia redimi non pote­runt; et, si quispiam per confectionem Paradigmatis non satis peritiae habere compertus fuerit; Jus Magi­sterii pro casu illo non obtinebit; postquam tamen ma­jorem habilitatem sibi comparaverit, se rursum insi­nuare poterit. Pretium Materialium, qui erroneum Pa­radigma conficiet, in eo casu, ubi haec per Contuber­nium suppeditata fuerint, Contubernio solvere tene­bitur. 5- to Venditiones Opificiorum, aut Translationes in quempiam, qui Filiam, vel Viduam Magistri ducit, privatae Conventioni relictae sunt. Sub talibus tamen Venditionibus, et Translationibus Opificii, aut Opifi­cis Instrumenta cum eo pertinentibus Materialibus in- telligenda venient; — eo alioquin suapte observando: quod singulus Emtor, aut Cessionarius perinde, prout omnis alter, peritiam et habilitatem suam comproba­re debeat; neque secus ad Magisterium admitti possit. 6- to Quilibet Magister par cum altero Jus babét. Nullus itaque ad certam duntaxat Opificii partem, aut localitatem restringi potest: ut non nisi pro certo Di­strictu illi laborare liceat. 7- mo Magistri Pairi, aut in Civitatibus, ubi hujus generis Contubernium non existit, aliis se adjungere possunt. 8- vo Pseudo-Magistris, ubi Contubernia existunt, locus non est. Ruri tamen, ubi haec non reperiuntur, singulo Opifici consentiente Dominio semet illocandi, et artem suam, seu per se, seu adscitis Sodalibus, exer­cendi venia erit; provisione hac ad illos Pseudo-Magi- stros, qui in diversis Civitatibus ex Altiori Indultu actualiter praeexistunt, neutiquam extensa. 9- no Judaei, seu ad propriam manum, seu adsci­tis Sodalibus Judaeis, Opificia exercere, et Juvenes suos artem edocere poterunt; donec numerus eorum sufficiens fuerit : ut inter se Contubernia erigere possint 10- mo Si Magistri cujuspiam Contubernii, de ele­vando plus justo manufactorum pretio , condixisse evi­denter comperti fuerint; poena pecuniaria, per Juris­dictionem dictanda, perque omnes, qui attune adfue­runt, ferenda, et Arresto mulctabuntur. 1805. / 35

Next

/
Oldalképek
Tartalom