Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
34 11-mo Contubernia nullas Taxas a Commembris suis exigent, praeter Magisterialem; benevola vero Oblata, pro Aegris suis, aut peregrinantibus Sodalibus, erogabunt ; rationes super Cassis suis Superiori Jurisdictioni reddent. J2-mo Translocatio ex uno loco ad alium singulo Magistro, cum consensu attamen localis Jurisdictionis, libera est. 15-tio Inspectionem in Contubernia Ruri Comitatus per Judices Nobilium, ita tamen: ut Inspectione superiori, eosdem Judices Nobilium manente, iisdem integrum sit, subdelegatos suos constituere; in Civitatibus Magistratus Civici per Commissarios, exerceant. Eorum autem muneris esto: omnes Contuberniorum, quibus praesunt, Regulas et Statuta in Protocollum redigi facere; quae dein apud Caehae Magistrum, dum et quando inspicienda, patebunt. Nulla Caetus Congregatio sine praesentia Commissarii celebrari poterit; secus enim , ac actus illicitus, arbitrio Magistratus Civici puniendus, considerabitur. Sodalium vero Conventibus bini semper Magistri per Contubernium deligendi, aderunt; onere responsionis, si quid per Sodales contra Leges actum fuerit? memoratos binos Magistros; si per Contubernium? ejusdem Commissarios, manente. 14 to. Nemo Sodalium, citra sonticam et suilicien- tem causam , per Jurisdictionem localem cognoscendam, Magistrum suum intra 6 Menses deserere, et ad alium Magistrum se transferre audebit: sed nec Magister Sodalem suum intra hoc tempus, aeque sine causa sulli- cienli, dimittere valebit. 15-to Quum assumto Tyrone, Magistro suo per tempus Tyrocinii gratuita servitia praestante , Magistrum obligatio, illum instituendi, et victu providendi, maneat; hinc Commissarius Caeliae, cum Primoribus Caeliae, curae habebit: ut Magistri huic obligationi satisfaciant. 16 to Quod porro ad illos Opifices, qui pro elargiendis in nexu priorum Caehalibus Privilegiis recursuri sunt, attinet; iisdem , edocta, via ConsiliiLocum- tenentialis, Privilegii Caehalis necessitate, atque eo, quod pro oblinendo simili Privilegio qualificati sint, Privilegia omnino concedentur; quem itaque in finem 1805.