Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
qualiter administratis, et erogatis pecuniis Piationes praestandae erunt, per concernentem Caeliae Magistrum et Commissarium revidendae, ac pro re nata per posteriorem locali Jurisdictioni exhibendae. Omnis Obligatio Sodalium ad aliorum Locorum Caehas severissime interdicitur. Articulus Vi g e s i mu s. Sodales erga Caeliae Magistrum et Vice Magistrum (3ed) 5 lini) 33tCe=3ed)inetfíer) omnem debitum respectum et obsequium observare debebunt; quare etiam quilibet Sodalium promotionem Commodi Magistrorum suorum, fidelitatem , sedulitatem , tranquillitatem , tam in trime- stralibus Magistrorum Congressibus, et advenarum receptionis loco (vulgo quam etiam domi apud Magistrum primas inter obligationes suas reputabit, haecque tanto magis observabit, quod omnis praemeditata in his transgressio poenalis sit. Mulctatio in rebus Caehalibus nullo in casu aliter, quam praesente Caehae Commissario, qui investigationem ex officio suscipere tenetur, determinari valebit, attamen ejusmodi mulcta duos florenos nunquam superet; majoris vero momenti casus, qui graviorem fors poenam deposcerent, locali semper Jurisdictioni pro decisione substernentur. Sodales, qui Opificium suum alio in loco secundum ibi consueta et adprobata Caehalia Statuta, apud honestum per localem Jurisdictionem receptum Magistrum condidicerunt, pro honestis et capacibus absque ullo discrimine habendi erunt, quod de illis quoque Sodalibus intelligendum perinde veniet,qui ex aliis Provinciis cum Attestato de hausta in Opificio suo sufficiente cognitione et probata vitae ratione, adveniunt. Pariter distinctionis inter seniores Sodales et recentius Elibertatos (vulgo £o()njUtt9) passim vigens abusus pro futuro simpliciter vetatur, ut adeo quilibet Sodalium quam primum elibertatus fuerit, seniori Sodali par sit, eo de reliquo Magistris in salvo permanente, ut mercedem hebdomadalem pro ratione habilitatis accomodare , et singuli eorum unum e Sodalibus ad instar Directionis Opificii cum majore Penso praeficere queant. 270