Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

271 Articulus Vigesimus Primus* De Magisterio in genere. Sodalis , terminata praescripta Peregrinatione, ad Magisterium aspirans, si hoc extra locum Tyrocinii con­sequi vult, debet primo Attestatum a Caelu, cui incor­porari desiderat, super proposito suo sibi procurare, tum erga hujus remonslrationem ex Arca Caehali illius loci, ubi Tyrocinium subivit, Testimonium Originis suae et Literas elibertationales in Authographo excipe­re, et ad Arcam Caeliae, cui nomen suum inseri cu­pit, deponere; si autem subditus esset, et in alio, non eidem Dominio subdito Loco, ad Magisterium aspira­ret, tunc etiam Dimissorialibus, omnem vero in casum legitimo Documento super peracta Peregrinatione pro­visus esse debet, atque cum his apud congregatum Cae- tum semet decenter insinuare, a locali Magistratu Con- civilitatem expetere, conditionatamque hujus apromis- sionem Caehae Magistris et Senioribus remonstare, si vero in subdilali Loco Magister et Civis fieri vellet, Consensum dominalem exoperari tenebitur. Articulus Vi g e si mu s Sec und us. Esto autem confectio Paradigmatis ad consequendum Magisterium prorsus necessaria sit, et ab hac seu per Cae­liam , sive per localem Magistratum nemo Sodalium di­spensari queat; cum interim ejpsmodi etiam particula­res circumstantiae, et gravia rationum momenta sub­versari possint, ut Sodalis caeteroquin in Arte aprime edoctus, et requisitis qualitatibus praeditus ob debilita­tum medio tempore oculorum visum, aut pectoris af­fectiones, vel alias etiam non culpa ejus emergentes fa­talitates , Paradigma, praesertim tale, ad quod major virium intensio praerequiritur, citra majus valetudinis suae discrimen non amplius conficere valeat; hinc in tali quovis extraordinario casu Instahtiae Sodalium pro sui dispensatione a confectione Paradigmatis recurren­tium per concernentes Jurisdictiones cum genuina sub­versantium circumstantiarum deductione dirigenti Poli­tico Dicasterio substerni, oblentaque ab hoc lacultate

Next

/
Oldalképek
Tartalom