Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

casualem, et haud culpa sua interventam earum deper- ditionem fidedigne legitimaverit, sub consveta Caehali subscriptione extradandis, erga solitam, moderatam ta­men taxam scripturisticam 50 ad summum 45 Crucifero- rum pro vastitatis Documentorum ratione providere ob­ligabitur, erga quorum Documentorum, Libellique pe- regrinatorii in loco, ubi laborem seu conditionem que- rit, penes Coetum condecenter factam remonstrationem, eum Magistri, qui Sodalibus indigent, recipere tene­buntur. In casu autem, se quispiam Opifex Sodalis Libellum suum peregrinatorium perderet, id ipsum instantanee concernenti Personae Magistratuali Jurisdictionis illius, in cujus gremio praehabitum suum Libellum peregrina­torium perdidit, insinuare tenebitur, quae eatenus ne­cessariam investigationem instituet, et comperta exposi­tionis realitate Sodali Certificatum super casu deperdi- tionis Libelli peregrinatorii extradabit, erga quod su- bin idem Sodalis Dupplicatum praehabiti Libelli sui pe­regrinatorii a concernente Jurisdictione, quae primiti­vum extradederat impetrare valebit. Nullus demum Magistrorum Sodalem Libello pere- grinatorio destitutum sub gravissima animadversione ad labores suscipere audebit. Art i cui u s Undecimus. Sodalis peregrinationi semet accingens, hanc per tres annos absque interruptione continuare, et explere debebit; si tamen eam ob graves rationes, uti est gra­vior infirmitas, aut repentina mors parentum, aliasve idgenus causas interrumpere et ad paternos Lares re­dire cogeretur, in tali casu cessante causa, et adjustatis adjustandis idem Sodalis tenebitur denuo peregrinatio­nem ingredi, et residuum tempus de pleno explere. In casu autem, ubi pro dispensatione a peregrinatione seu in toto, sive in parte gravia subversarentur rationum momenta, prout sunt: Corporis defectus, aut parentum senio et morbis confectorum tanta debilitas, ut prae­sentia filii sui scopo administrandae Rei familiaris, et exercendi Opificii absolute egeant, aliaque his similia, poterit localis Jurisdictio, audita desuper praevie con­cernente Coeha, casum talem pro decisione dirigenti 266

Next

/
Oldalképek
Tartalom