Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
2G7 Politico Dicasterio substernere, cui unice facultas concedendae ejusmodi Dispensationis delata est. Art i culus Duodecimus. Sodalis peregrinans mox post adventum suum ad condescensionis locum C^crberg) divertere, ubi tamen talis non praeexistit, ad minus statim sequente die apud Coeliae Magistrum, si vero nec hic existeret, apud Goehae Seniorem semet insinuare , laboremque expetere, et oblatam conditionem absque tergiversatione adire; prius autem authenticas Copias Literarum Originis suae Baptismalium, item elibertationalium e Joco Tyrocinii, et Libellum peregrinatorium ad Arcam Coe- halem pro conservatione deponere, ac in eadem eo usque, donec ibi moratus fuerit, relinquere obligabitur, si nihilominus Conditionem haud inveniret, tunc Coetus Magister, aut eo non praeexistente Magistrorum Senior in Libro peregrinatorio gratis adnotare tenebitur, quod nullus Magistrorum fuerit, qui Sodale eguisset, e contra tali Sodali, qui in loco, ubi laborem invenit, semet loto tempore bene, ac probe gessit, dum peregrinationem, edictione Magistro suo juxta Statuta sequentis Articuli debile facta, impetratoque a concernente Jurisdictione indultu, ac proinde nulla suspicione patrati delicti, aut excessus in eundem recidente, debitisque, et omnibus nefors contra ipsum formandis praetensioni- bus complanatis, continuare, et alibi laborem quaerere voluerit, non tantum depositae Copiae Baptismalium et elibertationalium Literarum extradandae sunt, sed ipse quoque Liber peregrinatorius restituendus est; in reliquo autem relate ad inserendam fato Libello peregri- nalorio recognitionem super exacto per Sodalem servitii tempore, ac pro re nata testata in Opificio dexteritate, zelo, et moralitate, juxta tenores Circularium Ordinum per dirigens R.egni Dicasterium cunctis Jurisdictionibus separatas Portas habentibus sub dato 14 ae Aprilis 1829. Nro. 10492, intimatorum , procedendum erit. Arti culus Decimus Tertius. Nemini Sodalium citra sonticam et sullicienlcm causam, per Jurisdictionem cognoscendam, Magistrum