Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

rum spectet, integro post hujusce expeditionem An­no, effectui haud mancipetur. c) Siquis Privilegii adhuc validi exercitium, per- anni unius spatium, absque sufficienti legitimatione, interrupit. f) Si altera privilegialium Taxarum pars, per an­nuas, quae Sectione VI. Nuperius designatae sunt, Ra­tas, haud praestaretur; atque hi Privilegiorum, vigo­re suo privandorum , casus tam primis ipsorum Im­petrantibus, quam et subsequis Acquisitoribus, pari ratione applicabuntur ; Privilegii demum, quocunque modo exstincti, objectum penitus liberi usus efficietur. Tempus valoris Privilegii ab ipso ejusdem dato est com­putandum ; illicita vero objecti, quod concernit, imi­tatio, nonnisi a die institutae circa Privilegium publi­cationis , id est, a dato Circularium, per Regium Lo- cumtenentiale Consilium dimissorum, poenalis esse incipiet. IX. Quo Privilegium consequi cupientibus, de iis,quae jam concessa sunt; rite constare valeat; omnium,quae seu erga petitiones intraregnanis Jurisdictionibus, seu alibi porrectas , emanabunt, exclusivorum Privilegio­rum tenores, Impetrantium item nomen et domicilium, Testimonialium denique, priorem concessionem prae­cedentium, Datum, una cum illo, sub quo Privilegia exspirarunt, peculiari, quod cujusve inspectioni in gremiali Consilii Regii Locumtenentialis Protocolli Of- fo patebit, Regestro inserentur; liocque etiam Privile­giorum in usum deductio, interventaeque circa ipso­rum possessorium Mutationes, ingredientur: quae ipsa ratio penes dirigentia reliquarum Ditionum Caesareo- Regiarum Dicasteria, sed et ab ipsa Caesareo - Regia Commissione in Commercialibus Aulica, intuitu prae­fati generis Privilegiorum, inibitur. . Quodsi vero Privilegium quoddam in Arendam lo­cetur, vel perEmtionem, Cambium, Donationem , Hae- reditatem, aut quocunque demum titulo in alium deri­vetur; eatenus per respectivam Jurisdictionem illicoist- huc Pieiatio praestanda erit, facta derivationis illius in 1822. 199

Next

/
Oldalképek
Tartalom