Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
dorso Privilegii, pariterque in dicto Protocollo prae* nolíntione, altissimo Loco subinde submittenda. X. Ad praevertendas, riteque definiendas , quae intuitu Privilegiorum enasci possunt, controversias, sequentia statuuntur: a) Privilegium innititur exhibendae per recurrentem objecti, relate ad quod illud petitur, Descriptioni; a qua proinde omnis ferendi de ejusdem objecti statu, et indole Judicii basis repetenda est. b) Pro Invento (Srftttftung) habenda est tam novae rei, ope adminiculorum seu novorum, seu cognitorum, quam objecti jam noti productio; dummodo ipsi media, hunc in finem nunquam usitata, adhibeantur. c) Nomine Reperti ((Jrttí'ecfung) venit id, si quis Industriam procedúráé, aut confectionis, modo Exteris quidem familiari, Regnicolis tamen ignoto, locupletet; aut in artis, vel methodi olim exerceri solitae, subin vero oblivione sepultae, cognitionem iterum deveniat. d) Meliorationem (23er&eiFet*Ung) categoriam constituunt tales objectorum jam cognitorum, aut jam Privilegiatorum modificationes, additamenta, et manipulationes, quibus idem objectum aut minoris impendii, aut scopo suo magis idoneum evadit ; aut demum sub ipso efformationis suae obtutu perfectius efficitur. e) Haec igitur omnia tum denique nova esse existimabuntur, si in Ditionibus Caesareo - Regiis nec in usum deducta fuerint, nec e Typis vulgata Descriptione innotuerint; haecque posterior novitati in quaestione versanti nonnisi tunc est derogatura: si praeter eandem ad objectum, de quo agitur, per artis peritos, et quidem numeris omnibus absolvendum uberiori haud opus foret manuductione. Quoties Privilegium quoddam, seu rationibus publicis id svadentibus, seu, quia haud exercitum , con- ditionibusve, sub quibus emanavit, vel non satisfactum, vel contraventum est, sufferendum videretur; eatenus semper altissimo Loco erit remonstrandum. 200 1822.