Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
194 Petitionibus hisce adjungi debet objecti, seu novi- ter inventi, seu iterum reperti, seu denique meliorati, descriptio; et quidem; a) Latino idiomate concinnata * quae b) cuivis artis perito,ad objectum descriptum, absque ulteriori Inventione, additamento, aut emendatione, perfecte eiformandum, prorsus sufficiat; c) eadem descriptione id, quod in re novum est, adeoque objectum Privilegii constituit, exacte distingui, et indicari debebit* d) Objectum inventum, vel repertum, emendationem continens, distincte et accurate, atque sine ulla, quae erroneae interpretationi ansam praebere possit, indicatoque sub b) scopo adversetur, ambiguitate, explicare oportebit; e) ISon licebit quidpiam eorum reticere, quae ad ejusdem Inventi adminicula, aut hisce utendi, aut rem, de qua agitur, in effectum deducendi methodum, pertinent: non itaque licebit seu sumtuosiora, seu non parem prorsus effictum producentia media indicare, nec praclicos etiam manipulationis modos, qui ad successum operationis perlinent, silentio premere. Ad praebendam porro objectorum, praemissa ratione describendorum, majorem intuitionem, ipsorum Delineationes et Exempla, (Modellas vocant) quantum demum licuerit, adjungere oportebit; hisce tamen nonnisi tunc absolute opus erit, ubi objectum, de quo agitur e sola descriptione ad scopum sub b) expressum adaequate cognosci nequiret. III. Super singulo praefati generis Recursu edentur il- lico , et absque omni mora a Jurisdictione, cui porrigitur, Testimoniales, Formulari ad calcem praesentis Intimationis Nro. 5. adnexo, accomodandae; nomen proinde et domicilium Privilegium petentis, Declarationem item, quod Taxam (§ VI. stabilitam) persolverit, praeterea designationem objecti, seu inventi, seu iterum reperti, seu meliorati, cujus essentia in Recursu indicata habetur, diem denique et horam exhibiturae, qua Recursus intervenit; ab hac enim hora et die inventi, aut penitus novi, aut denuo reperti, aut addi1822.