Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
tamentis aucti prioritás metienda veniet; ut adeo, si idem, quod Recursus respicit, objectum, a quocunque demum vel tantillo tardius proponi, aut in usus deduci contigerit * harum tamen circumstantiarum neutra illius prioris novitati derogaretur. Suprafatae porro adnotationes, quibus propria recurrentis Subscriptio accedere debebit, fient pariter per respectivam Jurisdictionem in dorso sigillati, cui descriptionem paulo superius attactam inclusam esse oportebit, convolucri; eademque descriptio, quin tamen aperiatur, una cum Recursu, ad quem spectat, tardissime intra triduum, Consilio Locumtenentiali Regio est submittenda. IV. Hoc subsecuto, Regium Locümtenentiale Consilium exhibitum sibi Recursum, adnexamque ipsi descriptionem, ita, uti a respectiva Jurisdictione J in sensu praecedentis §-phi, isthuc perferetur, proinde clausam et sigillatam , adnotatoque in ejusdem convolucro exhibitionis et expeditionis die, praetermissa item in objecti, quod concernit, utilitatem aut novitatem investigatione, intra octiduum a die percepti , altissimo Loco est submissurum , si vero idem objectum, sub Legum, aut alio quodam respectu publico, attentionem excitare, aut noxium, proinde investigatione, aut uberiori circumstantiarum in quaestione versantium examine opus videretur; eale- nus praevie aeque intra octiduum altissimo Loco re- monstrabitur — Ipsa autem supraattacta obsigijlata Descriptio nonnisi tunc reserari et inspici poterit, ubi objectum Medicae Facultatis examini, in sensu Benignarum Normalium , obnoxium occurrerit. Ceterum suapte intelligitur, quod tunc etiam,si intuitu aliorum etiam objectorum manipulationes et adminicula, quae in Recursibus reticebantur in sigillatis tamen Descriptionibus indicata habentur , cum utilitate publica, cum Sanitatis, aut Politiae respectibus componi nequi- rent, ipsorum applicatio et in effectum deductio nec cum, nec absque Privilegio admitti possit: ipsaque etiam hujusce posterioris concessio in tali casu suapte evanescat. 1822. 195 13 *