Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

praelegi facere valeat. Tyronibus Ädern occasione Elibertationis distincte explanabuntur, ad exactam eo­rum observationem debite commonendis. Si quis vero ordinationibus his contravenire prae« sumserit , Magistratuum , et localium Jurisdictionum erit, in transgressorem pro demerito animadvertere omnesque apud Caeham observatos naevos corrigere, nisi forsan naevi Caeharum, et commissi in obversum praemissorum Articulorum Excessus, activitatem Ea- rundem excederent , quo casu illos fine adferendae medelae aut irrogandae reis poenae dirigenti Politico Dicasterio remontrare tenebuntur. Articulus LIV. Esto ea omnia, quae Regulationem Contuberniorum et Caeharum, introducendumque penes has, et illa, rec­tiorem ordinem concernunt, per hosce generales pro cu- juslibet classis opificibus deservituros Articulos ex­hausta, et superata sint; cum interim nonnullae clas­ses opificum tales peculiares, cum ipsa natura et qua­litate Opificii conjunctas, alterius classis opificibus mi­nus aplicabiles , consvetudines habeant, quae hucdum pro Statutis Caehalibus reputabantur,ideo universis cu- juscunque demum speciei Opificibus equidem pro fu­turo etiam admittitur, quo ejusmodi particulares Con­svetudines suas in formalia Statuta redigi facere va­leant; haec tamen plenum vigorem obtinere non po­terunt, nisi per concernentem localem Jurisdictionem revideantur, approbentur, et sub subscriptione atque Sigillo Notariali extradentur. Cavebunt autem locales Jurisdictiones alia parti­cularia Statuta ratihabere, quam quae spiritui genera­lium horum Caehalium Articulorum plene confor­mia sunt. Articulus LV. Omnem denique curam ac vigilantiam locales Ju­risdictiones, et cumprimis Caehales Commissarii eo convertere obligabuntur, ut certi abusus, qui penes nonnullas Caehas praevigebant, et actu quoque non 1813. 97

Next

/
Oldalképek
Tartalom