Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

obstantibus iteratis altissimis ordinationibus exerceri solent, penitus sufferantur , quales sunt: a) Salutatio Caehalis , et desumptio Taxae hoc ti­tulo exigi solitae, item distinctio inter salutatores, et nuncii latores. b) Beneventationis poculum , seu potus. c) Concitatio Sodalium (vulgo 2(ufffe{)Ctt t>ef feilen) d) Neocreato Magistro imposita obligatio uxorem ducendi. e) Consvetudo, vi cujus Magistro, qui alteri Ma­gistrorum pro labore teneretur, usque depurationem debiti laborare vetitum erat. f) Lex, qua Magistro interdictum est laborem, qui jam alteri e Magistris offerebatur , assummere. g) Opinio, quod Sodalis qui famulum egit, amplius Magister fieri non possit. h) Casus imaginariae Inhonestatis, et quidem. 1. ) Qui ex illegitimo Thoro natus est. 2. ) Quorum Parentes criminali Actioni subjecti fue­rant, aut aliud quodpiam delictum commiserant 3) Delicta Uxorum, aut sola suspicio adulterii, quae Maritis ita imputabatur, ut propterea Inhonesta­tis notam incurrerint. 4. ) Qui realitate delicti convictus quidem, sed po­stea adgratiatus est. 5. ) Qui Canem aut Cattum mactavit. G.) Qui secus aliquod Cadaver attigit, aut exco­riavit. 7.) Qui cum Carnifice aut Canicida loquebatur, proficiscebatur, biberat, aut saltem funus ejus comita­batur. Ab his proinde , et aliis idgenus abusibus, ac va­nis opinionibus quivis tanto magis abstinebit, quod casum in contrarium in eos, qui similibus inanibus praejudiciis porro quoque inhaeserint, condigna poe­na animadvertendum sit. 98 1813.

Next

/
Oldalképek
Tartalom