Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

utique apud Judeeos > Chaldaica dialecti satis gna­ros ob istius cum hebrata cognationem; apud Chri­stianos enim non in solo Chaldaeo sermone sed lon­ge amplius in aliis linguis descriptus liber Judith S. Hieronymi sevo inter historias conputabatur. S. Hieronymus igitur intermedia quoque verba: cu­jus auctoritas ad roboranda illa , etc. de Judaeis protulit. Si autem ista de Judceis protulit; scribere non potuit: Apud Judceos liber Judith inter Apo­crypha legitur , verum inter hagiographa : prout hoc amplius videbimus n. 273. Pariter librum Tobice Judasos inter Hagiographa memorasse audiemus testantem n. 281. Hieronymum. — Pariaque intelli- gemus a S. Hilario Pictav. E. n. 154» Audiemus item de Sapientia ac Ecclesiastici libris S. Epiphanium asserentem, illos a Judseis solummodo in Arca Te­stamenti collocatos non fuisse velut indubie Di­vinos, fuisse tamen peculiari apud multos in ex­istimatione. n. 24.0. 11. Tantis, quas e Josepho, Maimonide , SS. Hieronymo, Hilario, et Epiphanio intelleximus, ma­nifesti erroris convincuntur illi, qui nobis obtendunt, Deuterocanonicos V. T. libros velut mere profanos a Judaeis retentos, nullatenusque inter hagiographos fuisse conputatos ac lectos. Verum potius adverti­mus , eos quoque libros a permultis Judaeis religiose conservatos fuisse cum spe plenariae approbationis a Propheta aliquo obtinendae. Hanc libros illos ab Apostolis accepisse , mox percipiemus. 12. Primitiva quorumvis Librorum Divinitus inspiratorum notitia, quas per Prophetas ac subinde per Apostolos tradita, perque hos conpleta fuit, deinceps medio ac testimonio horum, qui ab illis immediate eam acceperunt, fuit olim in Synagoga, mox autem per Christi D. Ecclesias propagata , ac deinceps conservata. Cum vero persecutio, adver­sum Ecclesiam ipsosque jam Apostolos mota, plene restincta non prius fuerit quam currente saeculo quar­to ; ea grandi fuerat inpedimento communicandarum inter Ecclesias propagandarumque Apostolicarum ho-

Next

/
Oldalképek
Tartalom