Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
II titiarum ae Traditionum. Hinc etiam factum fuisse, ut ab ipsis quoque Apostolis exaratae quaepiam epistolae , n. 4* nonnisi serius ab omnibus Ecclesiis ut tales agnoscerentur, certum est non solum omnibus Catholicis, sed plerisque etiam heterodoxis. 13. Proin quum omnibus eruditis certum sit, deu- terocanonieo8 V. T. Libros nequaquam apud omnes omnino Judaeos ea fuisse in existimatione, ut eos sibi conpararent; verum apud solos plerumque helleni- stasCodic. greeds utentes fuisse in usu; quid mirum: si istis, Apostolica prasdicatione conversis, tradita per Apostolos eorumdem Librorum velut Divinitus inspiratorum notitia, sero nimis inter persecutionum procellas propagata fuerat ad ceteras quoque Ecclesias? 14. Nulli autem ingenuo dubium esse potest : Librorum illorum possessores Judaeos, postquam per Apostolos conversi sunt , de eorundem Librorum suspensa alioquin inter Judaeos auctoritate n. 10. consuluisse Apostolos, eoque certius; quod isti Judaeos e suis S. Codicibus convincere ac erudire soliti fuerint. Ac singulari alioqui necessitate spectabat ad munus Apostolorum , designare conversis Judaeis : quosnam e Libris suis?, praecipue post Prophetarum aevum vulgatis, n. 10. tamquam Divinitus inspiratos revereri oporteat. Quid vero Judaei illi ab Apostolis didicerint, satis liquet ex eo, quod pleraeque Apostolicae Ecclesiae, atque ab his propagatae, Libros illos ut Divinitus inspiratos reveritae fuerint : prout mox luculenter exhibituri sumus, n. 44 —3s»q. 15. Istud autem eo minus facturae fuissent Ecclesiae illae, nisi id ab Apostolis accepissent: quo certius noverant, tali suo facto magis irritandos, atque a fide alienandos esse Judecos. Unde quo magis neglecti fuerant Libri illi a conpluribus Judaeis, (hebrai- santibus) eo certius est, illos inter conversos Judaeos nonnisi ex Apostolorum institutione ad tantum emersisse existimationis gradum; ut tamquam Divinitus inspirati non solum retinerentur; sed et multiplicatis in dies exemplaribus, per universas sensim propagarentur Ecclesias.