Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

ctaverint a Deo mitti Prophetam (prout i. Mach, 4. 46.) qui illorum fidem redderet indubiam. Ad istorum classem spectarunt deuterocanonici V. T. Libri, quos a N. T. Prophetis , seu Apostolis probatos fuisse in- telligemus. — Maimonides quoque celebris Rabbi distinxit hagiographa duplicis generis, priora per Ruach Hakkadosch seu per Spiritum S. inspirata, posteriora per Bathkol seu per Filiam Vocis, Di­vinae videlicet dictata. L. More Nevochim, Ideoque non potuit dubitare, alteram quoque librorum clas­sem esse sancte scriptam seu Hagiographam. — De uno secunder istius classis , et secundum Jose- phum suspenses apud Judaeos auctoritatis Libro Judith, S. Hieronymus Prcefat. in Judith testatur: Apud Judaeos liber Judith inter Hagiographa le­gitur, cujus auctoritas ad roboranda illa , quae in contentionem veniunt, minus idonea judica­tur. Quia nimirum apud Judaeos, teste Josepho, libris hagiographis quidem, sed necdum a Prophe­ta aliquo probatis, non est eadem habita fides, quae jam probatis : suspensaque manebat illorum auctoritatis certitudo ad Prophet* alicujus adven­tum. — Si Hieronymus, prout nonnulli contra Ve­tustissimorum Codicum consensum praetendunt, scri­psisset: Apud Judaeos liber Judith inter Apocry­pha legitur; subdere debuisset: cujus auctoritas aci roboranda illa, quae in contentionem veniunt, nullatenus omnino idonea judicatur. Apud Judaeos namque libris eo sensu apocryphis, ut nec approbati jam a Prophetis essent, nec sperarentur approbandi, nulla prorsus fuerat auctoritas ad roboranda il­la, quae in contentionem veniunt. — Incassum etiam nituntur aliqui, ad Christianos detorquere posteriora S. Hieronymi verba , quasi dicere voluisset , apud Christianos minus idoneam judicari auctoritatem libri Judith ad roboranda illa, quce in contentio­nem veniunt. Etenim S. Hieronymus his verbis im­mediate praemisit: Apud Judaeos liber Judith etc. pariterque immediate subjunxit: Chaldaeo tamen sermone conscripta inter historias conputatur, 9

Next

/
Oldalképek
Tartalom