Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
gnam animam non introibit Spiritus Sapientia, Scriptura tefiatur. Hoc Scriptura teftatur Sapientiae C. i. 4- Item haer. Ő2. ait de Deo: .FVcir enim, t/r űiz Salomon, ex nihilo omnia y ut pofsent esse 3 íjw# Tzo/z erant. Hic dogmatice allegat Librum Sapientia. C. 11. 24. idque saepius facit. 181. Demum hcer. 68. probat aquam a Deo creatam fuisse, dicente Propheta Jona: Ego servus sum Dei, qui fecit mare et aridam : Jona i. 9. et David. Ps. 104. 3 — 6. idem dicit, factam aquam a Domino. Et tres pueri itidem. Dan.d.60. Ubi ad dogma stabiliendum adducit Canticum Trium Puerorum in serie Divinorum eifatorum. Denique hcer. 105. ad probandum , quod Scriptura Omnipotentiam Dei edoceat, inter Scripturae documenta hoc quoque ponit: Et Baruch ^ noverunt Sydera, inquit, thesauros et cursum suum dispositum quotidie. C. 3. 34 — 5. Ex his speciminibus, in exiguo Philastrii opere contentis, colligere licet, eum Deuterocanonicos N. et V. T. Libros, velut Divinitus inspiratos reveritum fuisse. 182. S. Caesarius, frater S. Gregorii Naz. circa A. 368. Dialogo 3. resp. 143. ait: Si enim anima juftorum in manu Domini, quemadmodum inquit Propheta etc. Hoc Propheta inquit Sapientiae C. 3. i. Ibid. resp. 147. reponit: Sapientis illius Salomonis verba didicerunt: Profundiora te ne scruteris: et sublimiora te ne inquiras ; qua tibi mandata sunt, illa cogita. Quae sunt Ecclesia- flici. 3. 22. 183. Item in Dialog. 1. resp. 2. inquit: Omne bonum donum, munus omne perfectum de supernis oritur, et a luminum Patre descendit: quemadmodum Divinus Vir Jacobus inquit. C. 1. 17. Et Dial. 3. recitans Jac. 3. v. 2. subdit: Inquit scribens ad quoslibet sub Sole, Divus ille Jacobus. Tum Dial. i. resp. 29. Petra erat Chriflus, inquit Divus ille Apoflolus 1. Cor. 10.4. et rursus: Qui facit Angelos suos spiritus: hebr. 1. 7. item'. Absque omni Controversia minus a majore bene8o