Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
dicitur , et confirmatur. Hebr. 7. 7. Genuinam itaque Divinamque agnoscit epistolam et Jacobi et Pauli ad hebrotos: prout et alias iterato. 184» Itidem Dial. 1. resp. 29. ait: Quia tua efi potentia , et tuum eft regnum, et potefias et gloria; ecce unitatem Divinat naturae , Patris et Filii et Spiritus S. Apoc. 5. 12. et i3. Hoc itaque dogma probat ex Apocalypsi velut Divina; hinc- que desumtam eam sententiam subnexuerunt Graeci in Liturgia Orationi Dominicae. Demum Resp. 56. alteram S. Petri epistolam allegat hisce : Inquit Petrus ille, Claves Regni Calorum gefians, ad hunc fere modum: Nam Coeli, qui nunc sunt, et terra igni repositi sunt, etc. 2. Petri 3. 7. Haec- que ipsa verba sub nomine S. Petri repetit resp. 71. et addit 72. In Catholicis autem epiftolis Petrus inquit: Elementa aestuantia solventur. 2. C. 3. 10. 185. S. Cyrillus Hierosol. E. post medium saec. 4- Catech. 9. Illuminatorum n. 2. inquit: Juxta Salomonem qui ait: Nam magnitudine et pulchritudine creaturarum, proportione servata, procreator earum conspicitur , etc. Sapientiae i3. 5. Item Catech. 23 Mystagog. n. 17. ait: Dictum efi: Kir non tentatus, non efi probatus: Ecclesiafli- ci 34- 9* et iterum: Summum gaudium exifiima- te Fratres! quum in tentationes incideritis varias. Jacobi i. 2. Isthic dictum a Jacobo et Ecclesiafli- co velut paris auctoritatis adfert. Jacobum vero Catech. 7. n. 5. allegat ad stabiliendum dogma, quod Pater gignendo Filium non sit deminutus , non alter atus: Omne enim donum perfectum de sursum efi, descendens a Patre luminum , apud quem non efi transmutatio, nec conversionis obumbratio. Jac. i . 17. Pater perfectus perfectum genuit Filium. Hacque ratione saepius adducit testimonia Libri Sapientiae et Ecclesiastici atque epistolam Jacobi, quam caeteroquin in Canone recenset Cat. 4* In eodem recenset etiam Baruch cum Epifiola Jeremia>. 186. Idem Catech. g. de Pcenit. e Danielis C. 3. adducit v. 27. et 29. ad probandum dogma; Si difF 8i