Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

rum , in Prolog, galeato. Ecclesias vero Patres ac Scriptores deuterocanonicos quoque Libros nuncu­parunt Propheticos eorumque authores Prophetasy üt saepe hic audivimus; unde secundum istam Pa­trum phrasim S. Philastrius sub nomine Propheta­rum conprehendit deuterocanonicos quoque Libros. 178. In recensendo autem N. T. Canone Phila­strius consentit cum Concilio Trid. praeterquam 1) quod de S. Pauli epistolis dicat tredecim ex eis ju­giter legi in Ecclesia , sed decimam quartam , quae efi ad hebrceos, solum interdum legi in Ecclesia; cum eam S. Pauli esse , non omnes assererent. Ipse tamen hcer. 79. ait : Cum Apofiolus doceat, quod omnem hominem mori oportety poftque hoc jam judicari. Hoc docet Apostolus ad hebr. 9. 27. Pari­ter allegat hier. 98. S. Pauli verba ad hebr. C. 1. 14• Tum hcer. 102. ait: Ideoque Apoßolus9 Chriflus heri et hodie , et in saecula , inquit , saeculorum. Hebr. i3. 8. Ipse igitur minime ambigebat, episto­lam ad hebr. esse Pauli. 179. Item 2) in N. T. Canone Apocalypsim reticet; quia illic loquitur de Libris , in Ecclesia le­gi solitis. Ipse namque hcer. 32. eos haereticis accen- set, qui S. Joannis Evangelium et Apocalypsim re­jecerunt, hancque Cerintho asseruerunt. Nec alia N. T. Apocrypha illic indicat, quam Actus S. Andrere Ap. item S. Joannis Ev. ac S. Petri. De apocrypha ad Laodicenses epistola, S. Paulo a nonnullis affi­cta, ait: Quia addiderunt in ea quaedam non be­ne sentientes, inde non legitur in Ecclesia. i 80. Idem hcer. 28. de Proclianitis ait quidem : Hi Sapientiae Libro utuntur Sirach illius, qui scripsit pofi Salomonem; ast nullum praebet indi­cium: an Librum ipsum, aut potius abusum ejus, his verbis notare voluerit. Certe Librum illum plu­rimis ante se Patribus, orthodoxisque Scriptoribus singulari in veneratione fuisse, ignorare non potuit Philastrius. Non minori sane in veneratione habuerit Ecclesiafiicum y quam Sapientiam; quam velut S. Scripturam allegat hrer. 70. dicens : In mali­79

Next

/
Oldalképek
Tartalom