Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

ftitutionum caput ultimum; e praemissis patet, quid de Apostolico canone ultimo sit tenendum, qui se­cundum diversam supputationem aliquibus est 76. aliis 8In hoc non omnes quidem, plures tamen nominantur V. et N. T. Libri, quam citato Capite 5j. quia videlicet hoc capite recensentur solummodo Li­bri, eo sevo in Ecclesia fidelibus praelegi soliti; Canone autem ultimo enumerantur cuncti, quos cun­ctis omnino fidelibus “venerabiles ac sanctos esse optarat Consarcinator Canonum , vulgo Apoflolico- rum. Sic enim orditur Canonem ultimum: Sint au­tem vobis y omnibus clericis et laicis libri vene­rabiles ac sancti. Veteris quidem Tefiamenti 9 Moysis quinque , etc. i33. In horum catalogo nominetenus memorat Ruth y Esdram, Efihery Judith, Proverbia, Eccle- siasten , Canticum, et Machabceorum libros tres ; nisi forte descriptoris vitio pro binis fuerint positi tres. Neque dubium est, in Constitutiones Canones­que Apóst, plures quoque manus se ingessisse. Item ab exemplaribus nonnullis absunt Machabcei 9 ab aliis Judith y et ab aliis ipse Canon ultimus. At quidquid sit: tertius Machabaeorum Liber tametsi aliquos nactus fuerit olim patronos, longe pauciores tamen, quam sufficeret ad stabiliendam de eo Apo- stolicae Traditionis fidem; ideoque opinionis commen­tum delevit dies. io/*. Addit eodem in Canone, hujus consarcina­tor : Extra hoc vobis insuper commemoratum sit; ut juvenes veflri discant Sapientiam admo­dum eruditi Sirachi y seu Ecclesiasticum. Librum vero Sapientiae et Tobix reticet. Nihilominus vidi­mus, in Constitutionibus Ecclesiafiicum9 Sapien­tiam et Tobiam velut Libros Divinitus inspiratos allegari. Si ergo idem est consarcinator Constitutio­num et Canonum, dicendum erit, ipsum quamvis propria convictione persuasum de librorum illorum Divina auctoritate, noluisse tamen eos omnibus cle­ricis et laicis venerabiles ac sanctos praecipere habendos; cum nosset, hauddeesse, qui tantam 6i

Next

/
Oldalképek
Tartalom