Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
Librorum illorum auctoritatem minime agnoscerent ; ac porro nollet , offensioni litibusque occasionem praebere. i3o. Mox ait: Noßri veri libri, hoc efi, novi Teftamenti: Evangelia 4. — Pauli epißolce 14. Petri epißolce duce: Joannis tres: Jacobi una: Judoé una: Clementis epißolce duce, et Conflitu- tiones, vobis Episcopis, NB. per me Clementem in octo Libris nuncupatae, quas non oportet coram omnibus divulgare ob myflica, quae in eis sunt; et Acta nofira Apoßolorum. Hic 1) Canonis istius ultimi auctor, se ut Canones vulgo Apo- flolicos, ita etiam Confiitutionum octo Libros scripsisse, diserte asserit; unde sententia, quod utrorumque idem fuerit consarcinator, non mediocriter firmatur. 2) Apocalypsim omisit, proque illa inseruit duas Clementis epißolas, et suos, arrogato sibi Clementis nomine, octo Confiitutionum libros. Verum pauci admodum fuere, qui Clementis epistolas, velut Divinitus inspiratas venerati fuissent: paucique hi mox asseclis destitui caepere. Longe pauciores autem potuit fallere Constitutionum Canonumque consarcinator, ut Clementis nomini suppositum hoc opus censerent esse Divinum. Certe a saeculis Conflitutionibus Canonibusque vulgo Apoflolicis fantum est auctoritatis, quantum consensus cum priscis monumentis, non plus ultra: Neque nos plus deferri poscimus allatis testimoniis e Constitut. Apo- stolicis a n. 124 — 9. Cap. 6. Specimina Traditionis e saeculo 4. usque initium 5-ti. I. S. Petrus Aleae- E." et M,---------- S. Eusebius- Vercell. E. ßS6. Ineunte saeculo 4* S. Petrus Alexandr. E. et M. in ep. Canonica C. 9. ait: Ut dicit Apoßolus: nos tempus narrantes deficeret, etc. Hoc dicit S. Paulus in ep. ad Hebraeos C. rr. 62. quam porro Apostoli esse agnovit.6ü