Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
norem sibi arripuerit, minime imitatur Chrißum, qui semetipsum non clarificavit, ut fieret Pontifex. Quae sententia est Pauli epistolas ad Hebrteos C. 5. 5. Ex hac, velut Divina auctoritate, probat laicos a Sacerdotalibus functionibus arcendos esse: Nec enim , inquit, quisquam sibi sumit honorem, sed qui 'vocatur a Deo. hebr. 5. 4* 130. Postquam intelleximus, in Constitutionibus Apóst. Libros deuterocanonicos, tamquam Divinae auctoritatis testimonia adduci; parum opitulatur adversariis, quod L. 2. C. D7. inter S. Libros , qui in Ecclesia fidelibus praelegi jubentur, praecise reticeantur deuterocanonici V. T. Libri. Alioqui ne protocanonici quidem omnes V*T. Libri illic recensentur, uti Efiher, Ruth etc. qui tamen in ludiorum quoque Canone sunt. Jubentur ibidem in Ecclesia fidelibus prcelegi — Salomonis volumina ; inter haec autem iisdem in Constitutionibus conputa- ri Ecclesiaflicum , vidimus n. 126. Istoque certius Librum Sapientiae conputarit inter Salomonis volumina: iit audivimus. 131. Continuoque subditur ibidem de N. T. lectione: Dein Acta nofira (Apostolorum) recitentur, et epifiolce Pauli, adjutoris noflri, quas Spiritus S. ductu ad Ecclesias misit: pojlea Diaconus vel presbyter’ legat Evangelia. Nec ulla fit Apocatypseos caeterarumque epistolarum, uti Petri, Jacobi5 Joannis ac Jufae mentio. Porro sicut hinc inferre non licet, ne primas quidem Petri ac Joannis epistolas pro Divinis, imo et Canonicis eo asvo habitas fuisse: ita longe minus inferre licet, deuterocanonicos utriusque T. Libros, illic silentio praeteritos, nequidem ut Divinitus inspiratos fuisse in honore. Huic namque illationi aperte contradici in Conflitutionibus, vidimus n. 124 — 9. 132. Demum, cum jam e vetustis Mss. Codicibus ac testibus evictum censeatur (apud Gallandium Biblioth. Patrum t. 3.) eundem esse auctorem tum Confiitutionum, tum Canonum vulgo Apoflolico- rum , istosque reipsa constituere Libri octavi Con6o