Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
Holophernem» Hic igitur inter sadras Scripturas $ et n. supr. inter Divina Volumina retulit Librum Judith cum Tobia > Sapientia et Esther; etsi iterato meminerit, Tobiam et Judith ab hebrceis non recipi. Ep. ad African. aliasque. 76. Sapientia? Librum , quem jam intelleximus, sb Origene inter Divina volumina conputatuin, 72. 74. ipse priscorum more , n, 63. Salomonis nuncupat, e. g. L. 4. de Princip. scribens: Sapientia, quot dicitur Salomonis } qui utique Uber non ab omnibus in auctoritate habetur. Solum ali: non ab omnibus, etc. Ipse vero cum plurimis eum inter Divina volumina veneratus Com. in Exod. hom. 6. n. i. ait*. De quo etiam Propheta pr a dixerat: Morte turpissima condemnemus eum. Sap. 2. 20. Tum hom. 12. in Num. Dicebat ille, qui repletus fuit Sapientia Dei: Ipse enim mihi dedit torum , quce sunt, scientiam veram , ut scirem substantiam Mundi, etc. Sap. 7. 17. Ubi profitetur, Librum Sapientice continere sententias Propheticas, repletas Dei Sapientia. Subque nomine Sacrae Scripturae allegat Librum Sapientice Origenes Hom. 3. in Num. et Com, in Cantic, et L. 3. con. Celsum, n. 72. 77. De Ecclesiastici Libro, hom. 18. in Num. inquit: In Libro (qui apud, nos quidem inter Salomonis volumina haberi solet et Ecclesiasticus dici, apud Graecos vero Sapientia Jesu filii Si- rach appellatur) scriptum est: Omnis Sapientia a Deo est. Ecclesiastici, i. 1. Quo sensu fuerit Salomoni tributus Liber Ecclesiastici, vidimus n. 63. Origenes illum ut Propheticum Librum celebraverat, hom. 8. in Exod. dicens: Et ideo luget nos Propheta, quos videt hujuscemodi inconstantia fluctuare, et dicit: Vae duplici corde. Ecclesiastici 2. 14. Item Select.‘in Ps. n. 7. Sed novi ego et alia flagella, quibus vehementius cruciamur, illa scilicet, quae per Prophetam describit Sapientia, Prophetam enim eum dico: Quis dabit in cogitatu meo flagella, et in corde meo correptionem Sapientice etc. Ecclesiastici. 23. 2. 38