Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
78. Etiam sub nomine Divina Scriptura iterato allegat Ecclesiasticum , prout L. 8. con. Celsum scribens: Hoc elocet Divina Scriptura: Ecquod semen inhonoret Semen hominis; ecquod semen in contemtu? Semen hominis etc. quae desumta sunt ex Ecclesiastici C. 10. 23. Idem in Selectis in Ps. n. 2. ait: Nec memores Scriptura sunt Divina dicentis: Noli inpr operar e homini, convertenti se a peccato suo; sed memor esto, quoniam omnes sumus in culpis. Ecclesiastici 8. 6. IVloxque repetens hanc ipsam Ecclesiastici sententiam inquit: Dicente Scriptura: Ne inproperes viro convertenti se a peccatis. Unde patet, Orige- nem cum Patribus , exemplo Christi D. et Apostolorum (n. 4°*) vocabulo Scriptura simpliciter prolato designasse Divinam Scripturam. Pari sensu dixit hom. in Jud. Sicut Scriptura dicit: Initium discedendi a Deo, superbia. Ecclesiastici 10. 14. 79. Susanna Historiam, quae Dan. C. i3- narratur, Origenes Divinis Scripturis accensuit; respondens quippe Julii Africani objectionibus, ep. ad eundem scripserat: Nihil ergo mirum, si Susanna etiam, cui libidinosi Seniores insidiati sunt, historiam licet veram ii, qui a proposito illorum non multum aberant, suffurati sunt, et subtraxerunt e Scripturis. Intelligit autem Scripturas Divinas, e quibus subtractam dicit Susannae Historiam. Idem Com, in Gen. et apud Euseb. L.6,Pra- par. Ev. et Philocal. C. 22. inquit Origenes: Si tamen S'acrarum quoque Litterarum testimoniis eam in rem opus est v plena sunt exemplorum id genus, Prophetarum voces, ipsaque adeo Susanna, rerum Deo cognitionem omnium, antequam fiant, his verbis asseruit: Deus aterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia, antequam fiant, tu scis; quia isti falsum testimonium tulerunt contra me. Dan. i3« 42 — 3. Hoc itaque Susannae effatum, velut Sacrarum Litterarum testimonium allegavit. Et hom. r. in Levit. dicens: Sed tempus est, nos adversus inprobos