Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
7b. Verum jam n. 38. intelleximus, Origenem Libros , Partesque Librorum , Judaico Caripue non contentas, pro Divinitus inspiratis habuisse : idem- que de caeteris deuterocanonicis Libris mox visuri sumus. Ibidem intelleximus, Origenem docuisse, Judaicas traditioni iudubie praeferendam esse Ecclesiae Christi D. Traditionem. Continuoque intelligemus, Origeni aliud fuisse , Libros pro Divinitus inspiratis haberi, aliud etiam in Canontm referri: eumque aperte damnasse praecipuum illud acatholi- corum argumentum t Libri Deuterocanonici primitivis saeculis non sunt illati in Canonem , ergo neque pro Divinitus inspiratis fuere habiti. Ipse enim eos libros nec Canonicos nuncupat ullibi, nec in Canonem relatos fuisse indicat, constantef: tamen velut Divinos celebrat. 74. Etenim hom. 27. in Numer. ait: Cum recitatur talis aliqua Divinorum Voluminum lectio , in qua non videtur obscurum, libenter accipiunt: ut est libellus Esther aut Judith, aut etiam Tobia, Mandata Sapientia. Ubi Judith, Tobia, Sapientiaque Libros Divina Volumina non minus nuncupat ac Estheris. Pariter loquitur ibidem hom. 18. Item hom. 19. in Jeremiam inquit: Volo exemplum dare e Scriptura, justi fádéra revocantis: — Judith fader a sanciverat cum Holopherne etc. Quod vero Scriptura, simpliciter nuncupatae, vocabulum sumat in sensu Christi D. et Apostolorum , n. 4°* patet, cum Librum Judith inter Divina Volumina ab eo relatum fuisse, paulo audiverimus. 75. Eodem subinde sensu L. de Orat. n. 11. scripserat de Tobia et Sara: Post utriusque Orationem exaudita est, inquit Scriptura , deprecatio utrorumque. Hoc Tob. 3. 24. inquit Scriptura. In- que ep. ad Rom. n. 12. inquit: Mysterium enim Regis, ait Scriptura, celare tyonum est. Tob. 12. 7. Pariter L. de Orat.'n. i3. ait: Exempla passim occurrunt in Sacris Scripturis: horumque in serie inquit: Judith inpetrato Dei auxilio devicit