Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

nusque iu Canonem relati. Pariter ergo deuteroca- nonici V. T. Libri erant Judceis crediti, quos fide­liter conservarunt, moxque ex eis conversi , etiam in Christi D. Ecclesiam secum intulerunt; etsi Syna­goga eos in Canonem non retulerit. 60. Et quidem a plurimis Judaeorum, libros il­los ut sancte scriptos seu hagiographos, eaque cum spe custoditos fuisse, ut paris cum protocano- nicis fidei esse a suscitando forte Propheta declara­rentur, intelleximus n. 10. Isti igitur deuterocanoni- cos V. T. Libros, ut declarandos mox pro Dei elo­quiis , sibi creditos conservarunt. Conversi demum hellenistae Judaei in suis 72 Interpretum Codicibus, deuterocanonicos V. T. Libros protocanonicorum seriei non solum adjunctos, sed passim etiam in­tersertos , in Christi D. Ecclesiam intulerunt ; ut conjicere liceat, eos in Libris eatenus acJmixtis pa­rem Divinam suspexisse authoritatem. Eam admix­tionem exhibent tum vetusti Mss. greeei Codices; wtique e paribus vetustioribus descripti , tum vetus Latina Syriacaque versio , ex illis facta; de qui­bus plura n. 33i. Inde colligere licet, non defuisse inter hellenistas Judasos, qui Libros deuterocanoni- cos quoque venerarentur ut Divinitus inspiratos. Sa­ne participes eventuum utriusque Tobiae , et conscii Mandati per Angelum ipsis dati, (Tob. 12. 20. in graeco) de Divina Libri Tobiae auctoritate ambigere non poterant: utque talem porro amicis posterisque commendarunt. Vix dissimiliter censendum est de Li. bro Judith, ac forsan de aliis quoque; nisi abstru­sissimae vetustatis caligo, illiusque se vi documento­rum inopia, natales et adjuncta deuterocanonicorum V. T. Librorum occuleret. Vid. n. i54» «et 288. item 2i3. et 288. ir. Clemens Alex, et Tertullianus. 61. Clemens Alexandrinus floruit sa?culo 2. et initio tertii. Is L. 4- Strom. Librum Sap ientice diser­te nuncupat Divinam Sapientiam', ejnsque sen en­das sub nomine Salomonis conplures re<citat L. 6. etc. 3i

Next

/
Oldalképek
Tartalom