Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
ut dubitare nequeamus, Clementem Divinis Libris accensuisse Sapientiam. 62. Idem L. 1. Paedagog. C. 8. Libri Ecclesiastici C. i. versum 27 — 8 sic refert: Timor enim Domini peccata expellit; qui est autem sine timore, non poterit justificari*, inquit Scriptura. Hac vero phrasi: inquit Scriptura , designari Scripturam Divinitus inspiratam, audivimns n. 40. : sicut et isthac phrasi, qu2m ibidem adhibet: Et Scripturam perperam intelligentes, quot sic dicit : Et qui timet Dominum convertetur ad cor suum. Hoc dicit Ecclesiasticus C. 21. 7. Tum L. 2. Paedag. C. 2. ait: Brevissime itaque conprehen- dens Scriptura uno verbo omnia, dixit: Quod homini erudito sufficiens est vinum exiguum. Hoc dicit Scriptura Ecclesiastici. 3r. 22. Parum jam nos moratur, quod Clemens Librum Ecclesiastici modo Jesu Siracidi , modoque Salomoni tribuat; ad praesentem namque disceptationem satis est , quod librum illum alleget simpliciter ut Scripturam more Christi D. et Apostolorum, n. 40. Siracidi autem simulque Salomoni non alio sensu tribuit Ecclesiasticum; , quam quod hunc librum e Salomonis sententiis potissimum concinnasse Siracidem, persuasum habuerit. Ejusdem enim libri et auctorem hebrceum et versorem grcecum., binos Jesu Sirach nominis viros fuisse, manifeste declaratur in Praefatione. Neque igitur per errorem, sed allatam ob causam, a priscis Liber Ecclesiastici attributus fuerat Salomoni. 63. Eatenus Patrum non pauci Libros Sapientiae , et Ecclesiastici sub Salomonis nomine allegaverunt, persuasi videlicet in eos redactas fuisse Salomonis sententias e libro Trerborum dierum Salomonis } 3. Reg. ii. 14. ejusdemque tribus millibus Parabolarum 9 et 5. millibus carminum etc. 3. Reg. 4* o2. atque Sermonum dierum Regum Juda. 3. Reg. 14. aliisque e monumentis, quae a Judaeis diu conservata fuisse, constat e citatis nunc Regum Libris. Ipse autem Salomon eas sententias non conprehecdit Libris suis (Proverbiis ? Canticot ‘ Eccle3ü