Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

quo magis accedunt ad Moysis aevum , eo minus favent , imo eo apertius contradicunt protensioni: iEgyptios jam Moysis sevo usos fuisse scriptoriis cha­racteribus, hisque Moysem suos exarasse Libros. 565. Jam vero si sevo Moysis apud iEgyptios in usu non erant scriptorii characteres, neque apud hebraeos , in iEgypto degentes erant ; secus enim ab his tantum beneficium mutuassent jEgyptii. Unde ergo accepit Moyses notitiam litterarum, quibus exa­ravit Pentateuchum? Forsitan a pastoribus regionis Madian , inter quos paulo prius versabatur? Aut ex iEgypto educens populum Israel in desertum ; in hoc protinus invenit scribas magistrosque litterarum, a quibus eas edoctus , paucos post dies scriptas Di­gito Dei Tabulas legere atque transscribere novit? ista cum placere nequeant, insoluta manet quaestio: Undenäm Moyses nactus fuerit notitiam characterum scriptoriorum. 566. Hanc quaestionem haud aliter posse solvi censebant peritissimi olim e Judaeis moxque e Chri­stianis antiquitatum indagatores, quam dicendo: gran­de hoc beneficium, quo Divinas humanasque discipli­nas , artes , scientias , gentium seeculorumque facta et acta promte articulatimque describendi et lato cum Orbe serisque saeculis accuratifsime commu­nicandi facultas nobis est, hoc, inquam , beneficium a Deo fuisse Moysi cum Legis Tabulis manifestatum ac traditum. Huic pio sensui suffragatur omnis, a fa­bulis immunis profana quoque historia : prout a n. 567. usque videre licuit. Illa etenim 1) nullius pror­sus , cevo Mosaico prioris scripti, ac n« legis qui­dem apud ullas gentes scripto exaratae mentionem nobis indiciumque facit. Imo 2) vel expresse conce­dit Moysi primitias scriptarum legum , aut scripti monumenti, adminus e notis primi: vel certe 3) Ut­terance scriptionis initia , quaecunque in gentibus indicat, iis cum adjunctis refert, e quibus colligimus, illa apud gentes litterarum initia post vulgatam Moy­sis famam pullulasse. — Primus itaque Scriptor fue­rit Angelus in Monte Sinai.

Next

/
Oldalképek
Tartalom