Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
sione illustrant conplures e Patribus et scholarum Doctoribus; ex ea enim satis liquet, toti vetustati ignotum fuisse scriptum Mosaico prius. 56i. Superest, ut post generalia de omnibus po- pulis relata , pauca peculiarius de jEgjptiis adnote- mus , velut specialiter ad praesentis disceptationis di- remtionem pertinentibus. Nam quicunque Astruc> velut novissimum astrum sequuntur, decretorie cum non paucis aliis pronunciant , Moysem libros suos exarasse characteribus JEgyptiacis , quos ille, cunctis eegyptiacas Aulae scientiis usque ad 4° vitae annum excultus, probe calluerit. Ő62. Siquidem ergo jam aevo Moysis in JEgy- pto commorantis, aegyptii scriptoriis litteris usi fuissent, hisque suum Pentateuchum Moyses descripsisset: 1) cur ne una quidem vocula, Mosaicis descripta litteris occurrit in priscis iEgypti monumentis ? Ista quo vetustiora ostentantur: eorum notae aut characteres quicunque eo sunt magis difformes Mosaicis. Illud autem effugium , quod litter® Mosaico: jam olim e Pentateucho evanuerint, nobisque ignot® sint, jam est refutatum n. 532. aliasque. 563. Demum 2) siquidem Aigyptus aevo Moysis, vel proximo usa fuisset litterario charactere; nullatenus dubito, pleniorem in aegypti historia et accuratiorem Moysis stupendorumque ipsius factorum memoriam superfuturam fuisse, quam liceat ex illa eruere. Qucecunque in illa de Moyse indicantur, rudem solum , quae ex hieroglyphicis notis hauriri poterat, actorum ipsius consignationem exhibent. 564. Exstant item 3) vulgat® qu®dam ®gyptia- c® tabell® ex abstrusiori quoque ®vo; sed qu®~ cunque magis appropinguant aevo Moysis , solis hieroglyphicis notis sunt consignat®. Null® in illis occurrunt not® vel inscriptiores litteraria: , quas perobscuris hieroglyphicis repr®sentationibus symboli- cisque figuris ®gyptii ad faciliorem illorum intellectionem addere haud neglexissent, si jam aevo commorantis apud eos Moysis, scriptorii characteres ipsis noti fuissent. Verbo cuncta ®gyptiaca monumenta 266