Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
non est: narrationes historias profan« vel ultra bellum Trojanum ascendentis, esse fabulis accensendas, aut adminus esse prorsus dubias. Inscriptiones demum Amicleae duabus ad summum generationibus praeferuntur per nonnullos bello Trojano £ ita et 7. tabulae Eugubince; at sic quoque saeculis posteriores manent aevo Moysis. 556. Ominando nihilominus conatur usum scriptoriorum characterum inchoare in JEgypto circa it7. annum Abrahce, — ut tamen litterae apud Phoenices multo tempore prcecefferint. Si ita: qui fieri potuit, ut nonnisi post sera exinde saecula con- pareant indicia litterariae scriptionis apud Phoenices Vicinasque his gentes, inter quas illi commerciorum gratia crebro, imo fere constanter sunt versati? An- non in commerciis perutilis est scriptionis usus ? Aut cunctae illis vicinae gentes adeo plumbeae erant mentis , ut grande scriptionis beneficium ac utilitatem non sentirent, non anhelarent a Phoenicibus adoptare? 557. Profanis certe Scriptoribus communis admodum fuit persuasio, his expressa versibus: Phoenices primi (famae si creditur) ausi, — mansuram rudibus vocem signare figuris. Ita Lucanus L. 3. continuoque addit: tunc adhuc JEgyptum solis hieroglyphicis signis fuisse usam. Simul autem fama eadem , a prisco in vicinis per Asiam regionibus difPusa statuit, Cadmum fuisse Phoenicibus mox- que aliis etiam , authorem scriptoriarum notarum. Omnes , ait Cl. Vir, conveniunt, litteras in Graeciam e Phoenice allatas fuijfe per Cadmum. Verum prisci Cadmum non tantum ut vulgatorem litterarum , sed ut authorem quoque celebrarunt. Quö adtento veterum consensu, ciim Cadmum post Moysis exitum de AEgypto, plusquam 80 annis serius adiisse Phoenicios notum sit, ex ipso veterum consensu resultat, profanarum litterarum initium posterius esse vulgatis jam per 80 annos Mosaicis characteribus. Potuitque facile Cadmus apud vicinos Judaeis Phcenicios degens vulgata jam Mosaicorum librorum fama , istorum characteres cum immutatione quadam aő3