Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

aemulari, populisque velut ingenii sui partum trade­re : prout e. g. germani cum immutatione quadam scribunt latinas litteras. Nota. Nequeo dissimulare, quin te Ci. Vir pau­lulum reflectam ad binas tuas assertiones, hoc et prio­re nro. relatas, i) Decretorie asseris, scriptorias lit­teras jam notas fuisse in JEgypto circa 117 annum Abrahce; — ut tamen litter ce apud Phoenices multo tempore prcecefierint. Adeoque Cadmum prcecefsijftnt circiter 5. sceculis. Asseris 2) Omnes conveniunt, litteras in Graeciam e Phoenice illa­tas fuijfe per Cadmum. Porro persuade, si vales, ulli historiarum gnaro, fieri potuisse, ut Graecia uni­versa usque ad Cadmum ignoraret litterarios chara­cteres , si isti facile 5. sceculis prius jam in usu fuis­sent tum apud Phoenices, commercia a prisco lon­ge lateque exercentes, tum in JEgypto, quae jam Abrahae aevo ob singularem regiminis et Aulae for­mam ubivis celebrabatur. Nemo certe, Phoenicum com­mercialis industriae, obque hanc diversas in oras com­meatus ipsorum gnarus, tibi concessurus est, Phoe­nices multo prius tempore notas habuisse litteras, quin harum notitia in vicinam satis Graeciam pene­traret. — Unde siquidem omnes conveniunt, lit­teras in Graeciam e Phoenice allatas fuijpe per Cadmum\ pariter omnes conveniant oportet, haud multo tempore ante allatas per Cadmum in Graeciam litteras, has Phoenicibus innotuisse. Tunc autem his facile poterant innotescere e vicina eis Palaestina, jam 80 annis prius Mosaicis characteribus utente. In hoc ergo omnes conveniant oportet, litteras in Grae­ciam allatas fuisse per Cadmum e Phoenicia , quae illas haud multo antea tempore didicerit adopta- ritque e vicina sibi Palaestina ; quam certifsime confiat y jam ante Cadmum usam fuisse scriptoriis litteris. 558. De Mose audiamus Eupolemum, Lucano scientia et aevo longe superiorem, L, de Reg. Jud. testantem: Moysem primum fuijfe Sapientum, at­que ob datam, litteraturam Judaeis, quce NB. ab sÖ4

Next

/
Oldalképek
Tartalom