Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

hujusque 12 filios, futuros earundem notitiarum suf­ficientes testes. Si autem ante Diluvium quoque no­titiae illae scriptoriis characteribus erant exarat«; quo torpore potuissent Noemi filii nepotesque adeo igna­vi ac insensati effici; ut litterarum notitiam prorsus intercidere sinerent: omnisque ipsorum posteritas ege­ret literarum inventoribus: prout omnigena fatetur historia mox insinuanda defectusque vetustiorum scriptorum. Exinde certo innotescit , litterariorum apicum hisque scribendi initium post Diluvium esse factum. Ex quo demum indubie liquet, Noemi filios litteras, harumque conpendio cuncta accurate signan­di artem ignorasse. Secus enim excellens adeo inque plurimis humanae vitae societatisque negotiis perutile, imo necessarium Beneficium et ipsi filiis suis tradidis­sent : et hi illud haud omnino neglexissent. Nec mi­nus Noe filiique sui idem grande prorsus Beneficium conservassem renatoque ex se Orbi tradidissent ; si illud jam ante Diluvium Majoribus suis notum fuis­set. Designent porro hesterni Fragmentistae tempus, quo descripta fuissent praetensa per ipsos in Genesi fragmenta; neque his, caeteroquin non exifientibus fragmentis eguit Moyses. Traditionem namque me­moratis n. 5y,3. adminiculis conservatam, discere po­tuit a coaevis Amramo patri suo testibus plurimis, isti a superstite adhuc Levi, pariter hic ab Isaaco istique coaevis, Isaac aSemo coaevisque, Sem a Ma- thusalem, hicque ab Adamo per saecula convivente. Fidelibus itaque sex gradibus descendens ad Moy­sem pervenit Traditio rerum illis singulis coaevarum vel a genitoribus hisque coaevorum acie relatarum. 544' Si in Genesi stilus est passim minus cul­tus ac constans quam in posterioribus Moysis libris : prout opponit Vir Cl. non evincit , Genesim esse chartarum a diversis scriptarum commixtionem ; n. 541. sed duntaxat exhibet, Moysem post 40 an­norum pastoriciam vitam factum Scriptorem , profi­ciendo scripsisse et per totidem annorum spatium scribendo profecisse. Caeteroquin gravissimis negotiis, bellis, ac crebris aerumnis distractus, non semper R

Next

/
Oldalképek
Tartalom