Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

pari mentis conparatione accessit ad continnkfidurii Pentateuchum. Unde peritissimi quique linguas he- br£eae notant non solum in Genesi , sed in caeteriS quoque Moysis libris quandam stili diversitatem, re­petitiones , apparentesque antilogias. Ő45. Subinde levis admodum est illa Cl. Viri fol. 226. animadversio, quod Moyses in Genesi qui­busdam in partibus potius nomine Dei Jehova, alias Elohim , vel Jehova Elohim sit usus. Diverso nam­que scriptionis suae saepius interruptae tempore, pro diverso erga Nomina Dei Deumque affectu , et va­riationis gratia potuit jam uno potius uti , jamque alio: prout e. g. in N. T. quoque idem S. Scriptor jam Christum , jam Jesum Christum , modo Deum Salvatorem, aut Dominum J. C. nuncupat. Prout illud , quod nomen Jehova nort occurrat Geneseos Capite primo, minime probat, istud esse prioris Moyse scriptoris fragmentum. Nihilominus nomen Jehova a nemine ante Moysem scribi potuisse, fa­tebitur, quisquis non detorquere sed ingenue susci­pere amat testimonium Moysis Exodi 6. 3. colla- tum Exodi 3. 15. Ex quo potius liquet, illas Gene­seos partes, in quibus a C. 2. v. 4* usque occurrit nomen Dei Jehova, non fuisse ante Moysem scri­ptas. Prius quippe ignotum fuit peculiaris constru­ctionis vocabulum Jehova } etsi quod significat, Deo convenire , prius quoque notum fuerit. 546. Nihilum item opitulatur causas sua VirCl. isthac fol. 236. animadversione de putatitio suo Ca­pitis l-mi fragmentista : Dies non numerat ut Moy­ses y avefpera ad vefperam > sed a vefpera ad ma­ne. Si enim per mane Gen. tr saepius repetitum, Cl» Vir putat solum diluculum fuisse a scriptore desi­gnatum ; hic ipsius fragmentista exclusisset omnes diurnas horas a dierum numeratione , diemque ab­solvisset vefpera et diluculo: ac porro minoris men­tis fuisset, quam ut capitis 1. Gen. scriptor esse va­leret. Si vero per mane (partem sumendo pro toto) intelligi voluit omnes simul lucis horas; cum his uti­que diem finit vefpere : sicque dies numerat a ve­208

Next

/
Oldalképek
Tartalom