Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
Versus Sacerdotum ac Le vitarum ordo, totaque natio consentiret in illorum e Pentateucho casterisque e S. Libris eliminationem. Nunquam igitur passi sunt sacerrimos sibi Mosaicos characteres eripi sive per aliorum irreligiosam substitutionem, sive quamcunque substantialem mutationem, per te fol. 106. aflertami Nec unquam passi fuissent primitivorum aut ex his immediate desumtorum Codicum htereditarii ab avis atavisque possessores; ut Mosaicorum characterum irreligiosa commutatione, inutilis redderetur tarn pretiosa haereditas apud posteros. 637. Neque praetendi potest, sensim oblivione characterum Mosaicorum et describentim inscitia inductam fuisse substantialem characterum mutationem. Nam Judaei continuo prae oculis habebant Deuteronomium Moysis a Josue lapidibus inscriptum Mo~ saicis utique characteribus (Josue 8. 3a. Deut. 27. 2 — 8.) aliasque inscriptiones ab eodern lapidibus incisas. C. 4 — 6. Inscriptam prae oculis jugiter habebant Judaei in limine et ostiis domorum suarum primum ac maximum Mandatum Dei: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo etc. Deut. 6. 5 —9. C. ii. 20. Habebant prae oculis Mosaico Charactere exarata tribuum Israel nomina in summi Sacerdotis Superhumerali et Rationali Exod. 28. 9 — 21, His accesserunt publica non minus quam privata auctoritate factae inscriptiones, tractatus, testamenta , genealogiae familiarum , denique acta historica, a Moysis aevo exarari conservarique caepta. Haec coaeva Josue (C. 10. i3.) Judicibus ac dein Regibus exstitisse , tradit ipse Cl. Vir agens de S. Scriptoribus Librorum Josue, Judicum ac Regum. Dicit e. g. fol. 211. de libro Josue: Etsi enim liber aetate Josue NB. multo recentior sit , ex commentariis tamen cocevis , ut mox videbimus, fere de verbo ad verbum exaratus eß. Characteres igitur Josue coaevos , quos utique cum Moyse eosdem tenuit, multo post Josue aevum tempore noverunt legerunt exscripseruntque Judaei. Vid. etiam jol, 247 — 9* Pariter fol. 2^7 non dubitat, librum, s53